2 November 2012

Commentarios e lectione Historiae philosophicae graecae in pugillaribus adsidue exscribo. Quid mihi animum percutat, cuius memor esse velim, quid seu mundum seu animam enodare videatur, denoto. Hae notiones mihi carissimae sunt, quae veritatem aeternalem appropinquarent -- attamen confiteor me has nec ratiocinatione, immo sed iudicio ex imo pectore considerare. Philosophia, idem ac ars, debuerit me visceribus carpere, torquere enim, si eam valere putam. In fine videlicet eas aliter intueor, in principio aut quid sentio aut praetereo.

His valde studio : conscientiae & naturae animi animaeque (metaphysicae intrinsecissimae), atque cosmogoniae cosmologiaeque (physicae extrinsecissimae), i.e. homini abstractissimo et totius esse mundi. Saepius scripturam physicorum antiquorum praetermitto, quoniam hodierna philosophia naturalis magis didicit, accuratius explicit. Nescio an celerius nunc tales in libro locos transeam ; notities eorum non solum ad mundum materiae attinent. Sententias omnes agitare velim ut insidant, ne quid magni momenti neglegam.

(Hem, veritatem aeternalem dixi ; poetice dicere me non oportet. Non credo verittem absolutam, neque necesse aeternalem. Conor tamen sententiam et sensum explicere. Spero nos similiter dictum istud incautum intellegere.)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit