26 November 2012

quid Non. Nov. scribere coepi anteaquam morbus me obtudit

Iterum illa Diva scaenica, fabulosa Dina Martina, Londinii spectaculum dat. Die igitur Veneris ad Soho Theatrum iimus ut miraremur. Emmam voluimus adducere, quippe recens Portlandum (sc. Oregonense) peregrinata'st, ubi spectaculo drag primum adesset. Infeliciter aegrotavit, ut non domo discedere posset. Amica autem eius, Aletheia nomine, nobiscum venit. Frequentius erat theatrum ; in atrio a turba oppressi incommode exspectare debuimus. Denique in subsolium custodes siverunt spectatores descendere. Cucurrimus quidem, et mensam iuxta scaenam adepti sumus. Maxime gavisi sumus. Adeo fortiter cachinnabam ut lachrimae ecfunderentur. Aletheia et iucundam et insolitissimam putavit Dinam. Faceta est, inquit, sed quamobrem nescio.

Die Saturni ad tabernam nocturnam Slimelight iimus ut audiremus Davidum J canere. Annos enim aberamus ; quot mutata'st taberna, attamen etiam est labyrinthus ingens. Cum Tina, et postea Helena, comiter collocuti sumus. Reliqui nostrorum aberant, ubi nescio sed eventa permulta eodem die acciderent. Tres greges anteaquam David J cecinerunt, quorum solum tertium auscultavimus. Is, Joe Black, solus carmina funerea ridiculaque canit, modo Kabarett. David J ipse spectaculum optimum dedit. Sub sceaenam properaveramus ut e prima acie spectaremus ; leniter quidem canit, procul igitur abesse non voluimus. Violinista perita Ysanne Spevack cum eo dimidiam spectaculi partem canebat. Bona nox, quae musicos duos nobis commendat ! Postea in camera gothica ad auroram saltavimus. Duodecima noctis hora domum revenimus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit