4 December 2012

Dies otii duo quam bene coeperat, sed in cladem degenerabant. Vespere die Veneris in viciniam Shoreditch profecti sumus novam Dead & Buried tabernam petitum. Per conluvionem hipsterorum in via Old Street iter properanter fecimus tabernam quaerentes. Sita'st in subsolio magni aedificii quadripertiti, cui pars quaeque erat varia taberna nocturna. Tres igitur musica odiosa turbaque nos repellebant, sed in tenebris subterraneis Elysios invenimus improbos. Nullae inibi fenestrae, ita nemo propinquitate noctis shoreditchensis laeditur. Cum scalas descendissemus gregem Pussycat and the Dirty Johnsons canere audivimus. Cerevisiis emptis minutatim scaenam appropinquavimus. Tinae et Psychei inter spectatores obviam iimus, et Simon pergrandis nobiscum se iunxit. Gregem auscultavimus, quoniam gnaviter canabant prodigialiterque. Pussycat ipsa, cat-suit gummi gerens (cum crinibus enim sicut felis aures exsertis), invicem saltans in scaena ac aliquando in solo a spectatoribus circumdata vel cum cithara canebat. Quidam coram scaena peliculas gregis faciebant, quas in rete posuit. Eas vobis ostendo :





Post musicam vivam coeperunt DJi. Per hostes ad Jeff et Lianam luctati sumus ; non sat fortes eramus ad mensam tabernariam oppugnandam, ut cerevisias novas adipisceremur. Porro usque a D&B postrema quo aderamus illos non eheu visimus. Atque Melle altero obviam iimus. Maximam noctis partem, ut solemus, saltabamus. Mel infeliciter casum moshandi passa'st quo bracchium laesit. Sed et dolorem superabat ne saltare desineret. Lesbia iuvenis multa nocte, dum Modern Love canitur (quoniam ultima hora musicam nonnumquam ridiculam cantat DJ) Melli chartulam dedit, qua ad noctem Davido Bowie deditam (in taberna N19, haud procul domo) invitaret. Saltabamus enim donec omnes e taberna eiecti sunt, at anteaquam discessimus in lacu cerevisiae quoquomodo sedimus. Itaque madidatis cum culis in frigus procedimus.

Die Saturni apud museum Wellcome Gary et Lorena nobiscum convenerunt ut una exhibitionem de Morte Death : a self-portrait inviseremus. Plures inibi quam solitum gothicos conspexi : haud mirum. Nam saepius exhibitiones Wellcomenses doctrinae egestate nos non bene placebant, dum contrarie libri de exhibitione optime omnia explicant. Haec exhibitio autem perbona, liber nequam. Imaginibus erat plena pulcherrimis -- ubique ossa -- et prima in camera aderant multi codices latini inscriptionesque, quapropter amicos paene amissi. Postea in taberna Big Red cenavimus. More anglica mensem Decembri et ista taberna calidum vinum conditam habet, quod me praecipue delectat. Atque cum tabernaria, puella magna exilisque ignicolori cum coma, cyathum in caldariam demersisset, causa vaporis brumalem in aërem exhalantis venefica videbatur.

Quorum memini velim eventa exscripsi ; postera infelicia sileo.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit