16 January 2013

Scriptiones mihi confectas velim callidissimas concinnissimasque esse. Itaque eloquenti carens, cum Musas neque bene audio neque ab illis funditus incitatum me sentio, dubito me stylum sumere. Novos etiam codicillos, quos mense Augusti ipse feci, velut sacrum veneror, ut verear in eis scribere ; vereor enim ut scriptio eis deceat. Cum vani sunt, sine maculis tum manent. Sic puri, pulchri, incola enim illius regni Idéal nomine. A ! tam stultum quam inane desiderium : quippe nihil scribo nisi Spleen.

Praeter inanem libellum, mollem habeo papyrorum variorum, in quibus olim narratiuncula et tractatula componere coepi, quos coegi sperens olim me resumpturum. A Musis derelicti sunt, sed eos amittere nolo. Fortasse reviviscere possint, si eos in albis codicillorum paginis exscribam...

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit