30 April 2013

Vespere die Veneris erat Dead & Buried. Cum domo discessissemus, non ningebat ; quod mense Aprilis adfirmare non deberem, attamen huius anni tempestas erat... insolita. Insolitius quidem ferroviae Northern Line bene agebantur, ut via in viciniam Shoreditch esset haud difficilis.

Custodes tabernae officiosiores iusserunt nos ad laterum aedificii ire ut funis tramitem sequeremur, quare nescio -- nemo praeter nos tum intrabat. Sero advenimus ut primos musicos non audiremus, et grex secunda vere non placebat. DJ Cavey Nick (dux noctis) autem pergrata carmina canebat ; horas iterum salatabamus, adeo ut crapulam postridie evitarem.

Eheu, tabernam iterum mutare vult Nick. Spero eum mox non solum novam noctis domum sed etiam meliorem inventurum. Custodes ignoraverunt quid sit fossa moshandi ; Nick debuit eis explicare nos amiciter saltare neque pugnare. Atque patroni tabernae magis avaritiam suam quam gaudium comissatorum curant. Atque pessimum  ; vulgus e aliis tabernae partibus (quod tabernis IV una consistit) in subsolium nostrum saepius errant. Ex more manus triumve quatturorve adulescentulorum adveniunt, perraro cum eis puella. Nam, aliquando manent ut saltarent ; hos libenter accipimus. Sed plerumque sunt salaces ebrii molesti ; puellas vexant pueros obturbant. Custodes nonnumquam eos necesse deiciunt.

Duobus diebus Soror Mellis Alice nobiscum demorata'st posteaquam e Confoederatione Helvetica revenimus. Ipsa non est gothica, sed musica tenebrosa ei placet, sic apud Dead & Buried saltare amat. Etsi stolam atram gerebat, nobis discolor videtur. Accidit ut quidam puer ex alti tabulati turba in solo saltatorio ei obviam iret ; postea exscripsit hoc colloquium, quod latine vobis reddo :

PUER : Mehercle ! sanam videris. Nonne tu es solus inibi homo sanus ?

ALICE: Sum.

PUER : Utrum fallor, an sunt omnes inibi depravati ?

ALICE : Sunt. Non falleris.

PUER : Quisnam est iste ?

ALICE : Est mihi sororis maritus.

PUER : O ! pro certo est benignus...

ALICE : Vere, est !

PUER : Hem. Velisne ad pavimentum ascendere ut sigaretam sano cum homine participares ?

ALICE : Nolim.


---

Diebus Saturni Solisque occupatissimus eram in scriptione fabellae. Sed de hoc alias.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit