9 May 2013

Iam pridem noctu non somniabam, ita diu in somina aliorum per litteras me immisceo. Sed non satisfacit. Mea propria tractarem, ex animo enim in stilum. Fragmina somnii exigua capto ieiunus.

Somniavi heri nocte, in momentis prae aurora, sed numina fugacia deprehendere nequivi. Solum vestigia eorum tenuia manent. Magnam librariam exploravi, quo codices antiqui pulverulentis in thecis dormiebant. Eos intuens mens mea videtur esse Babel quia ibi confusum est labium universae terrae. Libellum boiohaemicum credidi me invenisse, sed cum Mel vidisset rogavit quamobrem librum rossicum haberem. Triste eum seposui. Umbrae mecum multis linguis garriebant. Pro certo eis respondi, sed quid dixerimus nescio. Postea magna in villa suburbana eram inter amicos. Humi in pulvinis recumbamus, sussurantes. Dicta et facta magni momenti agitabamus, quorum memoria cuncta evanuit. Atque morbus invictus villam obsedit : de manubus decadebant ungues, lachrymae et eiulatio sequebantur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit