13 June 2013

Iterum aegritudine hebdomadem perdidi... aiai ! huius valde me taedet.

Michael, amicus nobis vetus, hebdomadem nobiscum demoratus est. Menses tres in Mexicone Europaque vagabatur, et viam Londinium intendit ut nos inviseret ; quippe decem paene annos nos non videbamus. Hiatus annorum nil valuit : colloquia profluebant sicut vix decem dies nos distinuerunt. Mane die Saturni e Berolino apud nos advenit. Haud dormiit, sed horas garriebamus donec somnium ei pernecesse erat. Vespere eum ad Tanz Macabre (in taberna prope canalem cui nominis obliviscor) adduximus. Taberna frequens erat, quod septimus noctis annus celebrabatur. Permultos igitur amicos visimus sed, videlicet, plerumque cum Michaelo loquebar. In fine autem cum Liana confabulatus sum, ut speraveram. Me bene de coeptis monebat, ac etiam metum proprium mihi fessa'st, de quo sileo nisi dicam illam haud necesse metuere.

Quam parvam mansionem ! pauci dies multis ex annis haud sufficiunt. Porro tertium post diem aegrotabam ut non multa cum eo agere potui. De arte et de vita multum diximus ; nuper nec ulla sat fruebar.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit