4 August 2013

Alias

4 August 2013 09:49 am
A.D. XVI KAL. AVG.
Aestuoso die Mercurii ad theatrum cinematographicum Hackney Picturehouse nomine iimus. Eius in taberna vinum cerevisiamque repperimus calore fugientes, anteaquam theatri frigore frueri potuimus. Eventum quo adfuimus natalicia LXX scriptoris Iain Sinclair celebrabat ; LXX peliculas ostendebat quae ad opera eius psychogeographica attinerent. Hac nocte peliculam The Cardinal and the Corpse, quae scriptores Londinii orientalis et venatores librorum antiquorum tractat ; historiam cum phantasia miscet. Inibi Alan Moore iuvenis partes venefici exemplum libri The Magus Francisci Yates captantis egit. Iain Sinclair, Chris Petit (rector peliculae) et Alan Moore acroases dederunt.


A.D. XV KAL. AVG.
Die Iovis ad librariam Treadwells reveni. Infeliciter Mel laborare iterum debuit, ut non mecum veniret. Historicus Andrew Chesnut de Santa Muerte, mexicana sancta vulgari, acroasem dedit. Peliculam brevem ostendit, qua eheu non multa didici quod linguam hispanicam nescio, et subtitulos legere nequivi. Caput suo e libro de Sancta Morte dein legit, cuius stylum me scripturae actorum diurnorum commonefecit. Neque satis de synchretismo dixit, quod auditores placuisset.


A.D. XIV KAL. AVG.
Revenimus ad Hackney Picturehouse. Mature viciniam attigimus, ut in popina turcica lentule cenaremus. Deinde horas duas in taberna egimus, quo temeta non tam pretiosa quam in theatro inveniuntur. Re vera adeo disertim colloquebamur ut non vellem discedere. Multa theatra britannica fabulam Macbeth shakespeariensem ostendebant. Mancunii parva in ecclesia non iam consecrata agebatur fabula ; in theatris ostenditur ut populus spectaret. Kenneth Branagh et Alex Kingston partes domini et dominae Macbeth agebant. Brevis (ferme brevior) erat et scaenas magni momenti praetermisit ; Macbeth ille omnia gessisse videbatur, illa vix rem unam (quoniam Branagh amat omnium centrum esse). Attamen fabulam etsi mutilatam amavimus, quod Alex Kingston optime partes agit.


A.D. XI KAL. AVG.
Francogallico in thermopolio in vicinia South Kensington Mel post laborem me invenit. Primum in pavimento sedi, sed imber me in aedificium fugaverat. In summo tabulato, parvo enim coenaculo, frigore inusitato fruebar -- commodissimum est aestate hiemeque. In popinella sericorum vilissima cenavimus, deinde apud collegium Imperial cum Olivero convenimus ut comoediam de philosophia naturali spectaremus. Spectacula duo agebatur. Primo, Brainsex nomine, differentias inter mascula et feminea cerebella (immo differentiarum egestate) scriptrix comoedaque Timandra Harkness agitabat. Deinde Festival of the Spoken Nerd comoediam per experimentis spectaculi Full Frontal Nerdity titulo egerunt. Semper nos placent. Atque Helen Arney unum e mihi dilectissimis eius carminibus cecinit.

A.D. VIII KAL. AVG.
Vesperi die Iovis apud thermopolium Rustique amicus mihi Flavius, citharista classicus et musicae magister, cecinit. Psychei obviam iimus, ut ante musicam garriremus. Praeter eamet Flavium neminem novi, nisi tabernarium. Omnes caffeam vel vinum bibentes in hortulo sedebamus ut auscultaremus. Spero eum mox iterum caniturum.


A.D. VII KAL. AVG.
Ad viciniam South Kensington revenimus ut acroasi de philosophia naturali apud Museum Historiae Naturalis spectaremus. Dr Joe Michalski et Professor Sanjeev Gupta primo de anno exploratoris robotici Curiositas nomine in planeta Marte locuti sunt. Acroasis valde mihi mentem miris incitavit.


A.D. V KAL. AVG.
In urbis centrum iimus. Iter nos trans viam Charing Cross duxit, itaque librarias explorare debuimus. Fabellam La seconde colettensem inveni. Apud museum National Gallery cum Emma convenimus ut exhibitionem Saints Alive inviseremus. Sculpturas moventes (κινητὰ ἀγάλματα) admirati sumus, etsi dimidia earum pars non iam fungebatur. Pelicula attamen de exhibitione spectata aestimatio mihi tabescebat. Nam, « artifex » nihil aedificavit ; sicut iste scelestus odosissimus Chihuly (qui artibus seatllensibus diu nocebat), in papyro delineavit ut alii imagines aedificarent -- alii qui manent ignoti. Amicus Michael (qui L.A. incolat), Saepe, inquit, nunc artifices sua opera non faciunt. Oimoi ! ad undas ars hodierna ; haud mirum artem antiquam praefero. Post exhibitionem visam ad tabernam Lord Moon of the Mall iimus -- taberna mediocris, optimum nomen.

A.D. III KAL. AVG.
Ad librariam Hellenic Bookservice nomine ivi. Melius est sine Melle invisere, quoniam nequit inibi libros legere, quod celeriter illam piget. Solus igitur horam subsolium quam laete exploravi. Septem denique libros emi, e quibus quinque erant editiones ad usum discipulorum veteres ; nec, vereor, discipularum. Quippe prooemia semper de institutione puerorum nec umquam puellarum loquuntur. Praeter hoc eas amo (praecipue quod parvitatis causa mane in ferrovia facile leguntur). Thesauri igitur mihi erant editio oxoniensis Taciti operum minorum (sc. Germania, Agricola & Dialogus de oratoribus), praesocraticorum florilegium fragmentorum maiorum Bristol classical Press editum, et quinque libelli scholastici : Plauti Mostellaria, Platonis Λάχης, Εὐτύφρων & Μενέξενος, Πρωταγόρας, Ἴων.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit