(no subject)
14 August 2013 01:23 pmVespere die Veneris in taberna Big Red multis cum nostris convenimus. Tina aderat, et Liana & Jeff, et Oliver Agniyaque, quam occupatissimam perlonge non viseramus. Garrientes ebriose iuventutem tractavimus, et ea aetate religionem plerumque ; inter nos illae religiones iii Abram inventae sunt – eis enim eadem passi sumus.
Die Saturni tandem ad Museum Grant Zoologiae iimus, quod denique die Saturni apertum'st. Est valde simile, sed et sescenties minus, museo Historiae Naturalis Lutetiae -- quo dicto nequaquam eius congeriem exprobo. Immo valde delectat. Horas inter animalium ossa et testa, cadavera condita et consecta, fossilia coria viscera, mirantes ambulavimus. Museum Mellem adeo tenebat ut specimen « adoptaretnbsp;» ; si quis pecuniam donaverit, xii menses specimen nomen eius in tabella feret, et libellus de speciminis historia naturaque mittetur. Multa eligere debemus, quoniam saepius alius iamiam desideratum elegit. Itaque aut calvariam parvae cervae iv cum cornubus aut cadavera condita pangolinis adoptavit Mel. Tabellarium cupide exspectamus ut cognoscamus.
A museo ad librariam in via Gower, quod tempus vacavit. Absque illa ad tabernam Sherlock Holmes, prope forum Trafalgarense, iimus, quo amicae Mellis exspectavmius. Manus quinque germanarum, e qua solam Stef novi, mox avenit. Londinii convenerant ut fabulas spectarent et Mellem, etsi quam breviter, inviserent. Saepe germanice loquebatur, et -- laetissime -- plerumque intellegebam. Infeliciter solum de histrionibus mimisque loquebantur, ut conloqui nequirem.
Post cenam ferrovia ad locum Blackfriars ut in taberna eodem nomine cum Emma conveniremus. Amicitia igitur cum Musis Bacchoque diem rexit.
Die Solis eheu cum matre Mellis prandere debuimus. Postea angustiis navigatis, ut praemium nobis daremus, ad librariam revenimus. Apocolypsin pseudo-Methodii latine graeceque emi, Mel librum serice scriptum, fabellam magna de urbe capta.