(no subject)
10 September 2013 05:19 pmHeri vespere apud theatrum Noël Coward fabulam A Midsummer Night's Dream spectavimus. Toties hanc fabulam spectavi, quippe maxime, si bene acta, me delectat. Eam autem pessimam puto -- atque ego discipulos lycei partes suas mutientes olim spectavi et eos iudico melius egisse.
Nescio quid spectaculi magister cogitaret. Athenaei vestimenta sine coloribus e saeculo 1930s gerebant ; haud dubium, haec mundum eorum cottidianum exprimebant. Sed Theseus non regem, immo vero argentarium esse videbatur. Porro neque vultu neque gestu argentarium esse dissimulabat. Si, ut dicitur, ars est celare artem, aberat ars. Theseus praecipue et Oberon et saepius Puck aegriter versus recitantes valde frigebant, et infausti amantes vix melius eloquebantur.
Numina videlicet sunt -- immo debent esse -- mihi dilectissimi. Ita erant odiosissimi. Vestimentis gestubusque videbantur fautores feriarum Burning Man nomine. In libello anthropologista quidam tractatulum istis de feriis scripsit, quod stomachosus perlegere nequivi. Non solum stulti videbantur, sed etiam spatium temporis inter vestimenta eorum et mortalium dissonissimum. Titania igitur hippiebus circumdabatur. Oberon enim erat gemellus illius Jim Morrison ; puto hoc de inustria. Puck, sine tunica et cum focale in fronte ligato, mihi ridicule commonefaciebat istum bellatorem americanissimum Rambo. Pessimum enim peccatum erat egestas magiae. Non videbantur dei silvani nec numina : solum hippies scelesti.
Sileam nunc. Cetera horribilia enumerare nolo. Dico ludum rusticorum placuisse. Praeter hunc, ne semel quidem risi.