(no subject)
1 March 2014 12:30 pmEvento nudius tertius Mensis Historiae LCBT apud Museum Petrie (UCL) adfuimus : Subtext or main text? Same Sex relationships in Xena and Spartacus. Illa sub porticu Wilkins convenimus, quo vinum fundebatur. Vere Xenae neoclassicus decet locus.
Singula e seriebus Xenaeque Spartacique programmata spectavimus. Confiteor me Spartacum numquam praeter initium spectavisse. Gladiatorum plane me taedet. Romae igitur Colosseum non invisi. Atque si Martialem non iam adamavissem, cum librum De spectaculis primum legissem, odio reliqua illius opera evitassem. Et Spartacus et Xena programmata sunt ridicula, tamen Xena se ridiculum esse non solum agnoscit sed etiam ridicula amplectitur. Sed de hoc alias.
Plerumque Xena et Gabrielle non verbis sed vultu et gestu amorem exprimant. In principio, etsi patroni televisorii vetuerunt scriptores Xenam et Gabrielle ut lesbiadas scribere, mimae magis magisque suas personas velut amasias agebant. Palam vere celeretur. Programmatis fautores illarum amorem tam plaudebant ut in fine eversio facta'st lex. Sunt enim qui credunt eas modo amicas... eheu, sunt qui eandem stultitiam de Achillei et Patroclo dicerent.
In Spartaco, Nasir et Agron enodate velut amantes ostenduntur ; nemo negare potest. Dulciter sese basiant anteaquam Agron ad pugnum abit. Tempora mutata sunt ut tales scenas in televisorio aliquando sinerent. Bonum'st, aio, sed aequalitas vera, infeliciter, longe etiam abest.