10 March 2014

Mense revoluta revenit nostra carissima Dead & Buried. Totam enim mensem exspectamus anheliti, at si non possumus aegrotatis causa adesse, maxime contristamur.

Haud frequens erat taberna ; praeter ardentissimos fautores non multi venerunt. Atque soliti quidam aberant. Psyche, Thunder, Wolf & Alicija breviter, Liana & Jeff longe nobiscum collocutis sunt. Etenim Matt et Nae, quibuscum enixe de emptione in urbe domuum (o puberem sermonem !), erant garruli. Liana nuper picturae cupiditate capta'st, ut nudas pingere sese doceret. Imagines (sc. per telephonum) ostendit. Peritiae illius invideo.

Plerumque saltabamus. Quandoque Cavey Nick e rostris nuntiavit nos manere posse, si potare non desineremus. Deinde, Da pecuniam, mihi ait Mel, quippe per pietatem cerevisiam adipisci debeo. Hem diem saturni ambo pia crapula patiebamur ; nil refert. Non est in urbe nox melior. Usque ad decimam noctis horam saltavimus, cum horrida lux nos reliquos e taberna fugasset.

---

Die Solis ad macellam Alternative Bring-n-Buy nomine (quo gothi punkique vestimenta vetera &c. et vendunt et veneunt), iter fecimus. Magis ad sodalitatem quam emptionem attinet. Novas caligas Mel frustra petiit, sed colloquiis facile obviam iimus. Liana et ego libros ad linguam latinam discendam tractavimus. Fassus sum me constituisse melius et saepius graece locos componere. Illa dixit suum gregem -- cui enim est patrona -- lectionis latinae apud Institutionem Warburgensem quam bene agi, et ei comprehensionem valde adiuvat. Solet grex locis post-classicis vel neo-latinis studere, sed quam gaudium videtur. Nuper, ait, de multis verbis latinis quae in scripturis magicis idem sibi volunt ac verbum evoco : e.g. moveo, excio, coniuro... Talibus enim libris studet grex. Heu, cum convenit, laborare debeo.


---

Necessariis confectis postea ex atrio ad thermopolium iimus quo linguam sericam graecamque more nostro animadveteremus. Mel magnum ad iter parabat, verba sententiolasque neccessaria e libris in pugillaribus exscribentes. Egomet distichon graece componere conabar, sed duabus aerumnae horis hexameter obstinabat non scandi. Mane autem versum quam facile confeci. Oportem me morae memorem esse.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit