(no subject)
9 June 2014 05:26 pmTempus est apud collegium exhibitionum discipulorum. Toties sunt discipulae discipulique ut hoc anno sunt exhibitiones quidem tres. Prima fuit discipuorum novissimorum ; saepius enim ad iuvenilia attinuit. Nunc ostenduntur pictura photographa sculptura, artes ut dicuntur elegantes. Has confiteor esse mihi et dilectissimas et odiossissimas. Immo me maxime movent, sed aequaliter ad taedium quam amorem. Quot mira video tot stulta ; hem, utinam proportiones vere aequales sint !
Nam, exhibitione invisa sodales omnes putabant omnino postero anno opera superare. Sunt vacua et ridiculosa, aiunt, sed praeter gustes varias vere meliora ostenduntur. Speravi tum magnifica.
Itaque die Veneris, turba denique minori, exedras perambulavi ut tranquille et otiose spectarem. Multa etiam videram, quod collegium cottidie huc illuc perambulare mihi opus est, et exhibitio hebdomades IV parabatur. Ita illum equum, quem etiam descripsimus, saepe iam aspiciebam, et III illius comites ; e tecto super via intenstina pendebant. In « via » et in « quadrivio » multae « installationes » (ut dicuntur) : harena cum curro, moto-birotis et al, scupturae abstractae, magna cella alba cum pellicula &c &c (praeter equos, heu, nil boni). Sic multa longe noveram. Debui nova, vel celata, invisere.
Explorans autem inritamen incommodum in corde oriri sentiabam. Parum exhibitiones delectaverunt. Parum enim animam tetigerunt, nisi taedio. Inanitas et similitudo vexabant. Hic videbantur quisquiliae, illic exemplaria e postero anno -- vel e saeclo 1960s. Iterum quoddam atrium domesticum, quoddam cubitum refectum. Multa aderant spatia vacua, una cum re in medio posita. Molles multicolores e fictilia vel in papyro, cottidianorum acervus, parva magna, ingentia parva, animalium formae hominumque, verba picta scripta inluminata... non curo.
Attamen ex omnibus unius operis memoriam in mente agito. Puella nuda in tenebris stabat, circulum luminis argenteum in medio corpore proiectum. Praeter longam comam flavam erat funditus glabra. Utrum nuda esset quod pulchra, an pulchra quod nuda nescio ; pro certo fortis. Silens et immota stabat dum spectatores aut intuebantur aut oculos pudice avertebant.
Proxima die per aedificium revenit ut reliqua viderem. Una in summo tabulato cella tota installatione complectitur. Multimoda lux et sonus ubique in labyrinthillo oriebantur, conspectus omni exploratoris passu mutabatur. Erat instar totius exhibitionis optima pars : exploratio spatii insolitorum pleni.