(no subject)
10 July 2014 09:37 amApud Barbican lectioni cum musica et imaginibus adfuimus. Cum mature advenissem, caffeam et cerevisiam adepti sumus, quas sub divo prope stagnum et fontes bibimus. Permulti gothici et punki senescentes liberos suos eduxerunt, sed neminem paene nostris ex amicis conspeximus. Hoc dicto, vere multo pauciores punkos gothosque inter spectatores conspeximus quam exspectaveramus.
Librum The Truth is a Cave in the Black Mountains (Veritas est spelunca Atris in Montibus) scripsit Neil Gaiman, inlustravit Eddie Campbell. Fabella mythum caledonium narrat. E spectaculo apud Sydney Opera House ortus est, lectio cum imaginibus in scrinio proiectis et musicis canentibus. Ante spectaculum codicem ab auctore et pictore subscriptum emimus, quem statim in sarcinam posuimus ne finem cognosceremus.
In principio FourPlay String Quartet, grex iv musicorum ex Australia cecinit : carmina modis recentibus composita, instrumentis classicis cantata sunt. Primum carmen fuit musica e serie Doctor Who, reliqua opera gregi propria. Deinde Neil Gaiman suam fabellam comoedicam Orange et duas minores legit. Ante intervallum musici revenerunt, ut Neil cum eis caneret.
Post intervallum lampadibus in exedra extinctis Neil fabellam legebat cum picturae in scrinio ostendebantur et musici verba fucabant. In fine delectamentum inexspectatum : Ben Folds, proxima nocte apud Barbican caniturus, in scaena productus est ut omnes The Problem with Saints canerent.