1 August 2014

Vespere in hortulo thermopolii iterum Flavius citarizavit (ignosce mihi, quaeso, si graecor, verbis canere et carmen nolens nimis uti seu abuti). Prima parte carmina a musicis europaeis composita, parte altera a musicis ex America Australi cecinit. Mel mele e Venezuela, patria Flavii, praecipue amabat. Quam frequens hortulus factus est&nsbp;; plures enim spectatores aderant quam cum gratis cecinisset.

Exinde domum fugimus, ut amicos advenientes exspectaremus. Horas in aeroportu perdiderutn. Jason, quod americus, non facile limen transiit ; Anitam autem britannicam vix a custodes animadverterunt. Itaque apud nos, cum tandem advenissent, famelici erant. Ad popinellam propinquam eos duximus ut cibum britannicissimum (döner kebap & pizzam) adipscerentur.

Nunc consilia faciamus.
τεκνοφαγοσφαγίᾳ καταβέβρωται λιθοειδῆ
   δυσπαραθελκτότατος βροντοκεραυνοπάτωρ

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit