27 October 2014

Mane die Saturni fabellae scriptionem confeci. Totum deinde diem fabellam elaboravi (heu, plerumque necesse dactylographia, sed et picturas quoque quaerebam ac mutabam).

Nocte ad tabernam Minories progressi sumus ut Invocationi adessemus. Optime erat musica (ut solet) et Batman congeriem carminum longum cecinit, quae nequiebat quin nobis valde placeret. Dimidium congeriei secundae tamen non audiimus, quod post tabernam sub divo sedebamus ut colloquium auscultare possemus. Cum Liana historiolas academicas de monstris et magia etenim satiro communicabamus. Vereor ne colloquium amicam eius absterruerit.

Quod aestas finiit, hora noctis nona horologia recesserunt. Multos comissatores spectavi telephonos suos confuse intueri, nescientes num machinae suo sponte horam retraxissent annon. Itaque ad tabernarium venit turba ut rogaret. Infeliciter, patronus constituerat tabernam horam decimam (neque undecimam, ut mos est) claudere, ut non hora saltationis insuper frueremur. DJi, etsi innocentes, omnibus veniam petiebant.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit