Ne obliviscar
4 December 2014 05:23 pmIterum Robert Lloyd Parry personam M.R. James induit ut duas fabellas, Casting the Runes et The Residence at Whitminster ad delectationem terroremque auditorum proferret. Per frigus brumale, ut decet, parvum ad theatrum iimus. Theatrum Rosemary Branch in cenaculo tabernae situm'st, ad quam, quippe procul a ferrovia et autoraedis publicis celatur, trans angiportosque viasque progredi debuimus. Fabulam iterum, quod semper, gavisi sumus. Stimulus vere erat ad fabellas nostras componendas, seu conficiendas. Hieme incipienti semper novam e hac serie fabularum exspectamus. Hanc credo, eheu, ultimam. Attamen mox fabulam novam, War of the Worlds Herberti Wells, aget.
In libraria Treadwells acroasin aegypteo de deo Set auscultavimus, quam dedit John Johnston, praeses vicarius EES (societatis explorationis Aegyptus). Urbanus et lepidus est rhetor ; perspicientiam blande communicabat dum picturas antiquorum mirificas ostendebat. Puto eum duas horas loqui potuisse. Infeliciter tempus tanti acroasi non vacuit. Scilicet commentarios in pugillaribus exscripsi. Multa enim de isto deo cognovi, atque quae ignoro magnopere quaerenda sunt.
Apud Bibliothecam Britannicam exhibitionem Terror and Wonder: The Gothic Imagination invisimus. Non omnino motum gothicum tractat. Vere, nonnumquam procul errat (Mel maxime opera Gulielmi Blake amat, sed nimis putat ea adesse, quae haud gothica sint). Neque satis scriptrices agitat. Cum haec ita sint, permultos libros impressos ac manu scriptos mirabamur : ex illis The Castle of Otranto Horatii Walpole, The Monk Mattaei Lewis, omnes libros de quibus Janae Austen apud Northanger Abbey mentionem facit, ex his epistolam H.P. Lovecraft, paginas Clivi Barker fabellae The Hellbound Heart iuxta paginas (quoque eius auctoris manu) pelliculae Hellraiser. Mox exhibitio abit. Spero me iterum invisurum, ut commentarios meliores exscribam ; multa enim me percusserunt, et velim eis meditate studere.
Ab Bibliotheca ad thermopolium iimus. Exhibitione incitatus fabellam condebam dum Mel de monstris serice (lingua enim classica) legebat. Deinde ad theatrum Sam Wannamaker (prope illum Globe shakespearensem) quo cum amica Nim convenimus ut fabulam Iohannis Ford 'Tis Pity She's a Whore spectaremus. Theatrum modo iacobaeo aedificatum'st, et inibi fabellae lumine candelarum agebantur. Mirabile visu ! Tragoedias hac ex aetate non multas cognovi ; scilicet mihi vitium emendendum est.