20 January 2015

Nim nobiscum apud theatrum Sam Wanamaker (iuxta Shakespeare's Globe) convenit ut lumine candelarum tragoediam iacobaeanam The Changeling, a Thoma Middleton et Gulielmo Rowley scriptam, spectaremus. Obliqui scaenae secundo in ordine sedebamus, e quo haud procul ab actoribus eramus, sed nonnumqum ii citra scaenam conspectum actionis obstabant.

Tragoedias iacobaeanas valde amamus, sed haec non tanto placet quam 'Tis Pity She's a Whore. Partes tragicae non tam facile cor capit, et Beatrice Joanna tam subito mentem mutat ut verisimilitudine egeat. Partes comoedae, in noscomio stultorum et furentium, vere molestae sunt : dementia ut infima comoedia depicta me semper ac valde displicet.

Neque erat tantum cruoris !

...

Ante theatrum Mel et ego in taberna (casu the Shakespeare's Head nomine) in Vrbis centro conveneramus ut quam celeriter cenaremus. Iter a taberna ad theatrum in rete quaesivimus, sed ferroviae subterraneae iterum perturbatae. Ad theatrum igitur ambulavimus, per vias haud frequentes.








Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit