4 February 2015

Mel nuper comperit exhibitionem Splendeurs des Han, essor de l'empire céleste Lutetiae apud museum Guimet agi. Vere si illa vult Lutetiam ire, recusare plane nequeo. Itaque tesseras ferroviae emimus, deversorium invenimus.

Vespere ante iter maestitia furens mihi cepit cor. Tam miser, tam aerumnosus eram ut rogavit num itineris consilium tollere vellem. Collocuti sumus ; immo loqui conatus sum. Imbellia inter verba silentium hiabat. Patiens et dulcis me curabat, ut semper, libenter quae quocumque modo mihi animam lenire peteret. Me dulciter admonuit, ut servaret. Minutatim sermo levior fiebat dum iter et consilia post iter petenda disserebamus. Attamen non fassus sum quid doleat, ne illi curis onerarem. Nil refert, quoniam eo laxamento cladem evitavi.

Proxima die igitur Lutetiam ferrovia vecti sumus. Deversorium situm'st haud procul a loco ferroviali Septemtrionum (Gare du Nord). Ad horam IX diei advenimus, ut cubiculum non iam paratum sit. Sarcinis inibi relictis ad viciniam St. Michel properavimus librarias petitum. Multos libros pictos emimus, quos noctibus in deversorio omnes perlegimus.

Hanc ad viciniam insequenti die, alias quidem ad librarias, revenimus, ut litteras et historias expeteremus. Primum libraria magiae et rerum occultarum invisimus, quo ego libellum de alchemia latinum, et Mel libros de Taoismo et de Buddhismo francogallicos emit. Exinde ad librariam philosophiae historiaeque (mihi Kirkegaard, historiam sericorum illi, ambobus francogallice -- linguam enim danicam ignoro). Frigore non obstante, post meridiem nonnulli bouquinistes apud ripam nundinabantur. Eis invisis, cum praeda trans pontem ambulavimus ut calore solis fruremur ; ecclesiam Nostrae Dominae circumambulavimus deinde ad librarias permagnas revenimus. Ita semper semi-inanibus cum sarcinis iter facimus.

Die solis apud Museum Guimet egimus. Mel omnia mihi enodabat, quod magis scit quam exhibitionis tabulae dicunt (etsi nec serice nec francogallice novit quid significet soc de charrue (culter aratri)). Utinam popina musei cibum haberet, quem edere possum ; solum fames nos fugavit.

Noctu dieque vias et angiporta (sc. et sepulchretum) viciniae Montmartre exploravimus. Non tot photographa diu feci quippe toties urbem visitavi. Photographa autem nocturna permulta cepi, quod photomachina nova melius mundum tenebrosam cernit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit