2 June 2015

Iterum die Saturni ferrovia ex Vrbe vecti sumus. Apud amicam Mellis Kate parvo in oppido leicestershirensi demorati sumus. Ad ruinas nobis duxit ; primas domus opulentae, alteras castelli. De his alias : sescenti photographa feci, quae ostendam.

---

Vespere die Lunae ad tabernam The Clissold Arms in vicinia Muswell Hill iimus, ut musicum David J auscultaremus. Series Living Room Shows nunc agit, spectacula parva et intima, plerumque in atriis domesticis (nisi Londinii, quo nemo tantum atrium habet, in quo homines IV convenire possint). Vere maioribus talia spectacula antepono. Carmina sua et nonulla quidem gregium Bauhaus et Love & Rockets cecinit (e quibus -- o gaudium ! -- Waiting for the Flood, mihi carmen dilectissimum). Atque quod camerae The Kinks Room nuncupata -- quo grex ille The Kinks primumque cecinit postremumque -- aderat, carmine eorum Lola necesse, cum amicis primo e grege suo (Jam nomine) e saeclo 70s, finiit.

---

Etsi itinere fatigati, musica viva proderat. Plangebat quidem Kate vitam matris in provincia. Rogavit num e Londinio rus quondam emigremus. Plane negavimus !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit