(no subject)
22 September 2015 09:41 am
Confiteor me in translationibus niti ; facilius enim est usu thesauri verborum in ferrovia. At fortasse debuissem in themopolio lentule legere cum auxilio novi mihi thesauri Autenreith, ut has translationes evitarem inelegantes... seu nimis elegantes. Moleste aures obtundebant.
Translitteratio inconstans me vexabat : « Dzeus » haud procul « Zeus », et « Kypsélos » à côté de « Corinthe » in eodem versu.
Atque cur in indice erant et « Dzeus » et « Dzen » ? forma accusativi poetica novum deum non creat.
Commentarii autem concinni et utiles et eruditi.