(no subject)
20 October 2015 05:18 pmLibri de siderali navigatione e iuventute mea -- quippe in America adolevi -- plerumque de gestis sovietorum silebat. Sputnika I nominabant, et in planeta Venere descensus Venerarum mentionem faciebant. Saepe primo de viro, nonnumqaum prima de cane, aliquando prima de femina in orbitam proiectis loquebantur. Non librum umquam novi, qui gesta americanorum et rossicorum aequaliter exponat, donec Berolini Mel arculam Die Weltraum titulo emit, in qua ad liberos docendum erant ludi, libelli, chartae, &c. Itaque, cum Museum Philosophiae Naturalis exhibitionem de cosmonautarum historia (Cosmonauts: Birth of the Space Age) nuntiavisset, statim constitui adire. Die Solis igitur cum Emma et amico eius Gulielmo in museo convenimus.
Exhibitio cum picturis scripturisque motum « cosmismum » e principio saeculi XX persolventibus. Sunt in picturis inscriptiones, et erant libri aperti, et signa et varia legenda... o utinam melius linguam rossicam intellegerem ! Et Mel et Emma me translationes rogaverunt. Rossicum etiam per boiohaemici similitudinem nosco.
Non mihi sat tempus vacat ut omnia emumerem admiranda. Maxime animum percusserunt exemplaria Venerae-7, roboti Lunoxod, et astronavis Lunae-24, ad usum machinatorum in terra. Delectabat enim capsula Vostok-6, qua prima cosmonautria (ac prima in orbitum femina) Valentina Tereškova per coela vecta'st. Nonnulla hac in pagina videas.
Scilicet pars exhibitionis canes in orbitum missos tractat. Confiteor historiam illius Laikae semper mihi lachrymas elicit.