(no subject)
19 April 2016 07:22 pmSemper mecum in sarcina album ad scribendum elegans fero, corii ei spina, marmoreo cum papyro in tegmine, illud quod egomet mihimet glutinavi. Atque alget. Sitne elegantius ? Vero vereor ne nugas in eo inconcinnas exscribam. Est quoque magnitudine incommodum, quippe in sinu geri nequit. Etiamnunc parvis in pugillaribus -- quoque manu mea factis -- scribo, et simplicioribus. In albo nolim ullum componere nisi litteras bonas. Hic autem locus laete sub commentariolis ex acroase ortus't. Nam, album culparet ipsum scriptor stultus. Ego sum qui stylum suscipere dubitat, qui adytum paginarum candidarum inire timet. Pavores inanes paginas vacuas linquunt.