17 May 2016

Ver minutatim Vrbem obsedit. Ita diebus saturnique Solisque amici in tabernis vrbis centri saepius congregebantur, attamen examina turistarum velut locustarum centrum obumbrant. Mox diu vicinias nonnullas evitare debebimus.

Quidquid id est, mane (hem... paulo post meridiem) die Saturni ad viciniam Piccadilly ivimus. Primum fabulam apud Theatrum Jermyn Street spectavimus (de qua alias) deinde trans Soho ambulavimus. Prope circulum Piccadilly ipsum, autocinetae in viis vix movebantur. Mediis in autocinetis erat candidus erat currus ornatissimus, maritos nuperrimos ferens. Clamor et crebritas autocinetorum equos conturbabant, ut pavide tripudiabant. Neque laeti erant aurigae. Turba autem in pavimentis photomachinas sescenti ad eos dirigebant. Conspectus Mellis animum percussit ; Imago summatim, inquit, Londinium depingit : biiugi elegantes coram latrinis portabilibus stant.

E tumultu viarum in solamen tabernae frequentissimae denique venimus. Solitus erat conventus gothicorum (re vera sunt, nisi Romam diripimus, semper iidem). At in taberna est clavicinium vetus. Dum commisamur, advenit anilla rossica papyrorum fasciculum ferens, quae nuntiavit sese adesse ut cantaret. In papyris enim verba carminum ad usum vulgi. Carmina translaticia canebat, quae multi e nobis sine papyris omnia verba noverant, attamen ego, quippe non indiges, ignorabam ; factum'st, ut unus e nobis animadvertit, « a cockney knees-up » (sed et carmina musicis e fabulis mox sequebantur). Adest quoque manus histrionum iuvenium propinquo e theatro. Ii mox in mensis stabant magna voce canentes.

Nox metallensi in taberna Crobar finiit, et urbanissime.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit