12 September 2016

Mea culpa si deesset eloquentia. Omnia notare volo, quod ephemeris mihi senescenti necesse est velut memoria secunda. Scio Platonem illum librorum usum sic obiurgasse : οὔκουν μνήμης, scribit, ἀλλὰ ὑπομνήσεως. Attamen est mihi melius ac utilius oblivione. Itaque locos e pugillaribus per themata colligam.

- - - - -

Hoc anno saepius peliculas in theatro spectabamus.

Duas peliculas Iohannis Carpenter, The Thing et Prince of Darkness, apud Prince Charles spectavimus. Illam magno in scrinio olim Portlandiae (propter conventiculum H.P.Lovecraftense) XV abhinc annos, hanc cum orta esset abhinc annos XXVII, semel spectavi. Infeliciter non iam (sicut quondam) me terret, tamen etiam maxime diligo.

Cinema Genesis in vicinia Mile End peliculam The Devil Rides Out una nocte sola ostendit. Comoeda (cui nomen eheu non denotavi) et Robin Ince ante peliculam locuti sunt, et dux sodalitatis Folk Horror exordium de pelicula habuit. Folk Horror (latine horrorem vulgarem seu horrorem rusticum) explicuit. Est, inquit, horror qui mythis populorum ruralium et elementis paganis (Sc. europaeis) funditur : circulis lapidum, aggeribus antiquis, numinibus naturae et caeteris. Satanam in primo saepe implicant, sed in fine daemones sunt prae-christiani. Immo vero, The Devil Rides Out non est talis pelicula. Nigromantiam daemonolatriam satanismum tractat ; magiam doctam nec paganam, medio-aevalem nec antiquam. At vere non curavimus, quod hanc peliculam in scrinio spectare est optimum gaudium.

Peliculam quoque Warcraftensem spectavimus. Primum enim e serie ludum annis 90s Mel ludit, sed e nobis neuter ludum in rete umquam ludimus. Erat... non mirabilis. Saltem non obdormivi. Melli non displicuit, sed gentem Orc amat.

Deinde peliculam Ghostbusters spectavimus. Non melior erat illi primae e serie -- attamen ferme adaequabat. Controversiam, tam vehementem quamstultam, non merebatur. Larvas fortiter et iocose bustare possunt feminae -- atqui dubitet rationes suas inspicere debet. Eheu, vereor ne sexismus et peior et opertior fiat. Annis 90s cum in seriae animata Extreme Ghostbusters puella nova in manu lemures pugnavisset, non erat controversia. Immo vero, olim criticum legi, qui non credebat Novi Eboraci homines e gentibus dissimilibus -- erat africanus, hispanicus, et II ex origine europaea -- amicos esse posse ; et decem annos post seriei finem has nugas dixit. Hodie cum racismo sexismus repanditur. At haec hactenus -- vereor ne omnes controversiam inanem tractant neque peliculam ipsam. Bis enim spectavimus.

Iterum ad Prince Charles revenimus, ut peliculam Tale of Tales spectaremus. Erat bella et horrifica invicem, et nullo modo hollywoodensis. Valde nobis quibusque placebat. Librum, e quo fabellae ortae sunt, legere velim, attamen nescio an dialectum neapolitanam legere possem.

Hero, peliculam sericam, exinde apud pergratum liiud cinematorium Prince Charles spectavimus. Scilicet Mel non debuit subtitulos legere, ego autem infelix requirebam -- traductio erat inconcinna (in disco editionem sericam habemus, quae sericius exprimit sententias, e.g. « (omnia) sub coelo » nec « patria nostra ». Pulcherrima est, magis art film quam action movie. Proelia sunt saltationes. Colores vivaciores quam in illis Trois couleurs kieślowskensibus, deserta vastiora quam in Lawrence of Arabia. Atque Maggie Cheung moerens pulchritudine cor eripit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit