cogitationes ex insomnia
20 November 2018 09:52 amCui credo ? quem sequor ? quid videtur veritatem esse, vel saltem viam ad veritatem ? Nullam philosophiae scholam colo nec defendo, nec ulli me adiunxi, quippe nullam inveni quae me funditus satisfaceret. Malo de meis sententiis propriis argumentari, sed plerumque nil facio nisi notionibus antiquis, nonnumquam et tritis, respondeo. Puto me nullas propositiones positivas proferre.
Quodviscumque mihi notiones incitet, legam. Nonnumquam libri, quibuscum strenue dissentio, magis docet quam libri qui placent, quippe redarguans enodo sententias meas comproboque. Attamen sunt libri tam atrociter scripti ut non responsum mereantur. Boni igitur poetae sunt philosophi optimi, quoniam pulcritudine saltem, nisi perspicuitate, sententiarum delectant.