31 October 2020

Click here for English

Patria potestas

     — Nego
     — Quaeso, domine.
     — Non tollo.
     — At quam formosa est. Nonne habet oculos matris suae... ?
     — Matris, quam necavit. Nolo istam inspicere.
     — Quaeso, domine, misericodiam !
     — Exponenda est, statim et sine mora.
     — Tibi oboedio, domine.
     — Siste, Marcellina. Tibi non credo. In foro eam ponas vel in scalis templi cuiusdam. Ex Vrbe ecferenda est, in Via Appia inter tumulos reliquenda. Si viator eam suscipiat, vivat. Sin Lupus... ubi est Euander ?
     — Adsum, domine. Te auscultavi.
     — Agedum, hanc infantem ululantem aufer. Uxorem nunc silentio lugeam.
     
* * *
     
     — Euander ! Marcellina ! Quam ob rem domus in tenebris stat ? Cur non sunt lampades ? Dormiuntne omnes servi ?
     — Domine, nescimus te Romam revenisse. Domus haud parata'st...
     — Haud refert, Marcellina. Sed fatigatus sum itinere et magnam habeo famem.
     — Tibi cibum peto. Velisne, ut cenam coquam ?
     — Magis velim cubile... si cubiculum est inane. Dic enim : nonne res eius semotae sunt ?
     — Aio domine. Hic nullum dominae manet.
     
* * *
     
     — Quid voluit nuntius ?
     — Dixit dominum mox reventurum esse... nova cum uxore !
     — Etiamne novam duxit ? Ecastor ! dominae cineres non iam sunt frigidi.
     — Nihilomnus novam feminam duxit, quam nunc dominam nuncupare debemus.
     — Unam dominam solam habeo, cuius sum liberta piissima ; aliam non agnoscam.
     — Cave, Marcellina. Neque censu neque vindicta libera facta es. Dominus numquam te libertinam agnoscet. Nunc paremus domum nostrae dominae advenienti.
     — Vae nobis servis, tanto cum domino duro !
     
* * *
     
     — Ubi obstetrix ? Non possum eam invenire, et infans mature venit.
     — Eam iamiam erae misi. Noli sollicitari, Euander : maturrime venit.
     
* * *
     
     — Marcellina, credidi te nutricem pro me compellasse.
     — Eam pro certo compellavi, era, sicut pollicita sum.
     — Eheu, vereor ut non satis dura esses ; bullam parvi Publii iterum humo inveni. Hoc tempore fuit in hortulo. Obiurga eam durius, quaeso, ne iterum bullam perdeat. Nam, non sum superstitiosa, non puto striges eum rapturas esse nisi bullam geret, at non decet puerum romanum ut coram patre incomptus videatur. Corrige igitur nutricem, priusquam lapsum conspiciat pater. Nolim Publium maiorem eam vituperaturum... neve verberaturum esse.
     — Confestim... domina.
     — O, Marcellina, tibi gratias ago. Mira es, vere mira. Nescio quid sine te domum dirigere possim. Num Scis, non omnes servi me amant.
     
* * *
     
     — Ain iterum?
     — Noli irasci. Semper denuo invenitur. Vix refert.
     — Cum ego ab Vrbe absum, tute rectrix familiae. Non debet matrona servorum negligentiae indulgere.
     — Nutricem reprehendam—
     — Nil facias ! Eam ad vicum mittam, ut in agris laboret, nec umquam limen nostrum transeat.
     
* * *
     
     — Marcellina, tecum colloquar.
     — Quid fit, O Euander ?
     — Rumores per domum volabant. Nonne sermonem aliorum servorum audivisti ?
     — Servi ubique sunt garruli.
     — Sed et hi pavebant. Pavor quidem crescit dum dominus abest. Noctu terrore silent, diu inter se susurrant. Dicunt alii sese lemures in atrio vidisse, alii maleficia contra domum incantata esse.
     — Num eis credis ?
     — Nescio cui credere. At iamiam ianitor mihi dixit se ad macellam ire. Non puto eum reventurum. Is, qui tantopere iram domini timeat, is nunc fugit. Quid peccavimus ? Quid numen nos invidet ?
     — Te oportet opiniones amplius auscultare. Et umbras intueri.
     
* * *
     
     — Euander ! Marcellina ! Quamobrem domus iterum in tenebris stat ? Et quam frigida est ! Cur non ardet lampades ? Nonne, mehercle, nuntium misi reventum meum praenuntiatum ?
     — Infelicitas domui incesit, domine. Tot servi fugerunt, ut nemo maneret qui oleum afferet. Ego ipse constitui ad emporium ire... sed pecuniam fugitivi erripuerunt.
     — Quid dicis ? Ubi mea uxor ?
     — Clausa'st cum filio in cubiculo, prope foculum.
     — Mane, mihi fugitivarios adipiscaris.
     — Etiam fugitivarios citavi, domine — frustra.
     — Debeone vos omnes in agros dimittere ?
     
* * *
     
     — Domus ipsa me odit !
     — Ridicule loqueris, O cara coniunx. Novam dominam—
     — Novam dominam recusaverant servi. Priorem amabant, etiam amant. Me exsecrati sunt, me devoverunt.
     — Nugas dicis. Te rite duxi, rite adduxi.
     — Nil refert. Me oderint, et fugerunt. Mox nemo inibi cum Publio manebunt praeter Marcellina et Euander et tu.
     — Et tu quoque, pro certo.
     — Non manebo. Mox ecferar. Mortem in somnio praevidi.
     — Desine desipere.
     — Posteaquam morior, Publium statim rus adduce, ne me ad inferos sequatur.
     — Sat audivi. Speravi longum post iter vesperem cum familia agere, sed hic omnes desipiunt. Abeo inter amicos cenare.
     — Debes eum conservare. Dic ut eum amoveas. Iura !
     
* * *
     
     — Aut dices, Marcellina, aut verberatione te cogam ut dicas.
     — Denique intellexit. Sola mors iniuriam tantam expiat. Itaque venas abscissit et—
     — Mendacissima serva ! Iussi te dominam custodire dum foris eram. Revenio ut eam mortuam invenirem, sanguinolento cum cultro et dissoluta cum serva. Ubinam Euander ? Eum hic reliqui, eodem cum iussu, quoniam tibimet non credo.
     — Is quoque tandem intellexit, tandem—
     — Te occidam, dein istum furciferum Euandrum.
     — Siste, O mi marite !
     — Quis loquitur ? Quis est in atrio ?
     — Num me agnoscis ? Tantumne mutavi ?
     — Nemo adest ! Marcellina, quis loquitur ? Quisnam adest ?
     — Adsum ego.
     — Nihil video nisi umbras.
     — Atra fortasse facta sum, quoniam mei sola umbra manet.
     — Quis sis, larva ?
     — Ecator ! me non novisti. Tibi sum prima uxor.
     — Tuos cineres sepelivi. Quid non requiescis ?
     — Filiam nostram necavisti.
     — Rite egi.
     — Si filium peperissem, suscepisses.
     — Verisimiliter. Filium pater educat. Quid bonum sit filia sine matre ?
     — Recordatio fuisset ; per eam vixissem. Ita ego ut dulcis memoria tibi revenissem, neque ultrix.
     — Tu igitur omnes servos fugavisti.
     — Fugavi.
     — At non omnes, larva ! Manet mihi Euander. Eum me non abalienavisti. Eum ad vicum mittam qui villam pareat. Egomet et Publius in mansione hac nocte demoriar, deinde cras sequemur.
     — Hahae ! Num cognovisti, O stulte ? Euander tandem suam dominam veram auscultavit. Filium in via Appia inter tumulos nunc exponit.
finis

English below the cut )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit