Spooky story for Halloween
31 October 2021 01:03 pmPatronus
Nam, amicum nostrum, Gnaeum Sellium, describere haud necesse est. Modus et mos tam cara inter sodales quam ridicula, ut vitia ignoscamus. Cum ei hoc die mensis Octobris pluvioso, in foro ambulenti obviam ii, laeto et ridenti, exitium propinquum ei minari vix credidi.
— Salve, aio, O Gnaei !
— Salve, ait, mi bone !
— Quid habes in sinu ?
— Librum insolitissimum, quem Chaldaeus -- iste fur !-- mihi venum dedit.
— Qualis est ?
— Dixit librum a magis antiquis scriptum, et secreta de morte et de vita omnia enodare.
— Nonne ei credis ? aio ludens.
— Funditus, ait, is vir haudquaquam fraudem scit. Nunc domum properare debeo ne Pluvius secreta e mundo ad aeternum raderet.
His verbis nequivimus quin ridere, securi ignorantia. Is pueriliter aufugit, dum egomet in basilica suffugium petii.
* * *
Patronus, quem pudor ac honos me vetant hic nominari, nos ad cenam vocaverat. Cum Gnaeus non advenisset, metus me cepit. Malumne subitum eum cepit ? an aegrotat ? an -- quod peius esset -- simpliciter oblitus est ? Patrono nihil anxii dixi, nec confessus sum me ei obviam ivisse. Fortasse Patrono nuntium miserat, quod putavit nulli convivae interesse.
Mane autem insulam, in qua Gnaeus incolat, petii. Eum ad mensam inveni, dormientem, inani cum poculo et librum novum sub capite. Eum quatiebam, in primo leniter dein violenter, ut denique, et quam lente, expergisceretur.
— Quis...? ait sicut etiam somnians.
— Num amicum agnoscis? aio severe.
— Memet paene, ait, non agnosco ipsum.
— Quot vinum bibisti ? quot merum ?
— Nescio. Haud multum. Quuoniam liber carius emi.
— Cena cras afuisti.
— Legebam. Oblitus sum.
— Hem, carior et carior fit liber.
— Haud refert. Inest magna sapientia, ut a deo quodam scriptus sit, nec ab homine.
— Cras dixisti magos eum composuisse.
— Dei per eos loquebantur -- vere certus sum.
— Etiamne somnias ? Officio tuo deficis. Est tui mox expiare.
— O, non intellegis !
— Ain tu ? Cum sobrius sis, gravitatem erroris tui videas.
— Abi, stulte ! Ignoras veritatem, nec umquam agnosces.
Vituperatione me fugavit. Stultitiam eius lugebam, cuius causam plane nesciebam, et sperabam amicum hanc nequitiam mox superaturum esse. Sex enim dies non revisi ; haud nomen eius pronuntiavi. Septimo autem die post salutationem Patronus me rogavit num eum visitassem.
— Malum nuntium, ait, audivi, ut sollicitarer. Et servi mei apud eum neminem invenerunt.
Omnia dein professus sum. Fabula auscultata confestim me in forum misit ut bibliopolam arcesserem.
Ad forum sine more properavi. Tabernacula istius Chaldaei petii, at frustra. Amicos nonnullos casu conspexi, φιλοβίβλους ὄντας, quos quaesivi num hoc die Chaldauem viserent. Neuter amicus invisit sed cognoverunt eum in vicinia incolaret. Officium breviter explicavi ut pro amici sollicitudine aeque ac pro librorum perrarorum cupidnine me illuc ducerent.
Aedes Chaldaei non videbantur sedes mercatoris qui sordido in tabernaculo volumina vetera vendit. Immo vero maiores sunt aedibus Patroni. Foribus pulsatis exspectabam, sed nullus ianitor apperuit. Iterum pulsavi et vehementius. Nil accidit. Vocavi, clamavi, etiam domus silebat. Aperui denique ianuam ipse. Vestibulum patebat inane. Amicis tacitis tacite intuebar, ut novissem eos metu non acturos. Contumaciam et adrogantiam simulans, limina transivi et iterum clamavi. Silens domus verba voravit, neque imago vocis in marmore resonavit. Pergebam in inanitatem, neminem vidi nec audivi. Solus eram.
Ad lararium passus me adduxerunt, quo imaginum conspectus me statim inhibuit. Nam, confiteor me numina barbara non bene agnoscere, attamen brevi conspectu novi nullam gentem sanam haec colere. Horresco dum considerabam nationem saevissimam quae talibus deis oraret. Ex eis nec unum quidem formam hominis habet -- perpauca vere formam animalium notorum vidi. Non sunt dei Chaldeae, nec ullius terrae sub imperio Romae. Fortasse ne arimaspes quidem monoculi imagines tam horribiles adorent. Non poteram animo concipere manus quae tanta idola infanda finxissent. Vanis cogitationibus sepositis vastitatem explorabam.
De cella in cellam progrediebar, at nullum servum nec ipsum mercatrem inveni. Insolitior erat inanitas -- nec suppellex neque ornamentum praeter istas imagines aderat. Ubique inanitas surda. Aedibus cunctis exploratis, reveni ad atrium. Impluvium erat, haud mirum, inane, sed in pulvere nonnulla vestigia crevi. In centro impluvii nulla erant, forsitan centrum circumirent. Opus tessellatum ibi intuebar ut mox lapidem laxam invenerem, qua oblata ansam ferream patefacerem, qua forem in tabulato aperire -- non sine negotio, tam gravis haec foris lapidibus tecta erat -- potui.
Scalae in hypogaeum e lapide ruda cavatae descendebant. Degressus sum in cella thure acerbo fumosa, lampadibus oleo rancido flagrantibus inluminata. In media cella iuventem quendam vidi, nudum et cruore litum, dolore contortum, cui membra humum snaguine foedum dementer pulsabat. Hunc super Chaldaeus sicut satyrus lascive ridens stabat, cui oculi ardentes me statim defixerunt. Moveri nequivi, vix enim cogitare. Barbaris verbis carmen pronuntiabat, et saeviebat saltabatque cum motus iuvenis torquati paulatim sistebant, donec immotus iacebat et carmen finiit. Hoc momento corpus iterum meum regere potui ipse. Pugionem e sinu traxi quem Chaldaeo minabar -- ut cacchinavit.
— Telum seponere, inquit, o vir. Non potes me vulnere.
— Illi oculi animam terebrabant ut sermoni funditus crederem. Inscite paene pugionem humum cadere sivi.
— Nunc, ait, intuearis amicum tuum.
Intuitus sum, ut iussit. In cadaveri sanguinolenti vultum crevi Gnaei. Denuo pavor me quatiebat. Quid amico feceret conatus sum, sed solum voce flebili balbutiabam. Nihilominus Chaldaeus intellexit.
— Eum ritum docuit liber ille quem egomet ei vendidi.
— O pretium nefandum ! inquam subito ira commotus.
— Hahae ! stulte vir, plane inscius es. Cui attingit immortalitatem, non est pretium mors !
— Insanis ! sed non refert. Qudcunque pretium, non curo. Immortalitate non fruitur mortuus.
— Tace, ne ignorantiam amplius exprimas. Domum redeas. Septem post noctes revenias, et nisi animum tuum diruet, veritatem postea videas.
Terrore et stomacho Chaldaeum fugi. Proximo die Patronum invisi. Rem totam mentitus sum ; dixi me forum, Palatinum etenim cunctam scrutatum esse neque Gnaeum nequ Chaldaeum invenisse. Mihi facile credidit, quinim hac nocte horam non dormivit nisi somnium horribile e memoria exortum me sudantem trementem flentem excitavit. Spe deiecta me dimisit.
Dies praetereunt. Cottidie in foro ambulabam, ut solebam, attamen languide. Diem de die amici Patronusque me spectabant agrescere, ut nem me putaret incommode gerere cum socieitatem omnem respuerem.
Septima nocte media invite e lecto salui, pessulos reduxi, et ianuam aperui. Per vias cucurri ad aedes Chaldaei. Ianua mihi hiabat. Chaldaeum in hypogaeo inveni. Odos corporis putidi mihi lacrimas cieabt. Pugio meus etiam humi iacebat quo ceciderat. Chaldaeus me iussit hunc accipere.
— Excide, inquit, cor.
Non dubitavi.
— In olla, inquit, pone.
Iterum obsecutus sum.
— Comburatur !
Ollam ferream ad culinam tuli quo ignem in fornace incendi. Ignem ipse curabat dum Chaldaeus cantabat et unguenta pulveres herbas in olla addit invicem. Fumus et foetor me paene superaverunt, sed cantus barbarus mihi vires dabat praeternaturales.
At cum diluxisset, ignis confestim extinctus est. Chaldaeus me iussit ollam accipere ; mirabar eius frigorem. Et intus nullos cineres, solum lapillum eximie nigrum inveni.
— Quid sit ? inquam. Et quare... ?
— Da lapillum, inquit, patrono tuo. In cibo eius aut in vino.
— Quamobrem ?
— Fac. Cura ut comedat.
* * *
Dierum proximorum vix memini. Tandem Patronum salutavi.
— Etiam, inquit, aegrotas. Cena mecum hodie. Coetus et colloquium valetudini tuae proderint.
Cenae adfui ; nil interest an convivium descrbam. Scito solum lapillum in falerno Patronum inscite bibisse. Septem exinde dies Patronum neminem accepisse. Pro certo, ut credidi, veneficio eum interfeci. Attamen nuntio me citavit.
In tablino me exspectabat. Meo adventu servos iussit abire.
— Spem, inquit graviter, me fefellisti.
Veniam posco cum cacchinavit.
— Hahae ! Noli sllicitari. Iocor, mi bone, ut te obtundam. Num me agnoscis ? Insolite pinguis, aio, corpore videor. Et, eheu, calvus fio. Dives nihilominus, ut capillamentum germanicum pretiosissimum emer quea. Quid putas ? Comane flava me decet, annon ? Quid stas tam stupide ? Certo me novis !
— Gnaeus es, inquam dubitanter.
— Ipse.
— Te spectavi moriri
— Brevis fuit mors. Incommoda, heu, sed brevis. Et me oportet tibi gratias agere, O salvator meus, qui me resuscitavisti.
— Lapillus...
— Antiquo ritu amicus noster animam meam in pilula decoxit -- seu destrinxit -- ut vas mutaret.
— Sed... patronus noster...
— Plane nescio. Ubicumque animae incolant, posteaquam e corpore fugaverunt.
— O nefas ! Quamobrem hoc fecisti ? Quamobrem passus es ?
— Divitiae causa ! Quid putas ? Hem, non est omnis pecunia Patroni nunc mea -- partem requirit Chaldaeus -- at maxima pars nunc mea. Auctoritatem eius magis requiris. Cur nescio, nec rogavit. Consilium habet quoddam. Fortasse attinet ad ista simulacra inconcinna quae in tantum amat. Vere, mi bone, non curo. Nam, pollicere mihi te bonum clientem mansurum, ut valeas. Sin recusas...
Chaldaeus e tenebris egressus est, ridens.
finis