31 October 2022



Raptum

Nox erat, et Luna atra inter nubila despectens me accusabat. Utinam istam Lunam e curru deducere possem sicut Thessala. Eheu, si venefica essem, hoc scelus nocturnam in conspectum Dianae improbantis numquam me adduxisset. At veneficam iam novi, sagam veram, magam potentissimam quae codicem tam antiquum quam reconditum habet, in quo omnia artis magicae secreta enodantur, qui titulo carebat et nomine auctoris, cui sententia omnis est aenigma. Hunc enim librum statui furari. Me paenitet facinoris, sed venefica ipsa inhumanitate furtum elicuit. Fieri oportuit aliter.

Tres abhinc menses, Caecilia, amicia carissima et quoque viatrix sive μύστις, me in circulum discipulorum rerum occultarum adduxit. Primo spe decidi, quippe sodales non erant quin sint theosophistes, spiritualistae, prophetae (sc. fallaces), quaestores rerum psychicarum, et indagatores larvarum. Attamen cum primum Georgianam conspexissem, eam solam agnovi veram. Fulgorem huius sideris petebam ut paene Ceciliae meae obliviscerer.

In principio Georgiana frigide me accepit, sed tam pertinacter quam subtiliter favorem colebam ut amicitia tandem exardesceret. Colloquia in grege coeperunt, quibus eruditionem et intellectum profundiora esse monstrabam quam palam dicerem. Ubi me satis mensa est, separate me accivit. Desiimus ita nugas tractare, et investigationes meas patefacta sum haud usitatas.

Mox Georgianae facta sum discipula. Multa per menses arcana me docebat, attamen secreta magiae maxima invidiose retinebat ne discipula magistrae aemularetur. Reticens magnum veneficum venenavit magnam amicitiam. Constitui igitur illum codicem rarissimum, quem iactabat Georgiana et vix manubus meis tangi sinebat.

Itaque hac nocte in Londinii centrum serpsi, lampadibus abhorrens, ut coram domo amiciae taetricae egressum eius exspectarem, frigore noctis londiniensis umoreque mensis Octobri praeter solitum pluviosi toto corpore tremens. Ossa enim dolet dum ianua aperta est et Georgiana eleganter in viam processit. Spexi eam ambulare -- delectant Georgianam tales noctes. Haud procul est theatrum, ac mihi dixerat se tesseras emisse.

Furtum ipsum fuit vix narratione dignum. Clavem mihi olim dederat, ut herbas floresque colere cum sororem Glastoniae visitavit. Genius loci vel daemon praeses (nesciebam utervis esset) me novit, ut me benigne acciperet, quoniam cor meum non videret.

Tres dies me solam cum codice acturam sperabam -- constitueramius tunc, proximum ante circuli convnetum cenare -- sed et consternationem meam et consolationem blandam praemeditata eram, si ad me ingrato cum nuntio furti advolat.

Nocte criminis ante focum praedam legi donec in pulvinare obdormivi. Proximum diem paene cunctum perlegi vix cibum curavi. Diu pulsatio ostii quam metuebam studia feliciter non diremit. Noctu -- in cubili saltem dormiebam -- sonus incertus me exsuscitavit.

Primum putavi me somniare ; lectio arcanorum procul dubie somnum notionibus terribilibus sollicitaverat. Sed vigilare mox me noveram, quippe, esti calor sub stragulis me vexabant, metus tenebrarum me vetuit ea seponere. Crepitus omnes auscultabam ut agnoscerem utrum me solam in diaeta essem. Colores qui coram oculis in obscuritate saltabant formis pavidis me perturbabant, itaque candela in mensula prope lecto incendi ad eos fugandos. Fumabat sebum inusitate et valde fetebant, sicut caro rancida. Statimque volui extinguere, sed imago calvariae fumo composita mihi manum sistit. Solidior fiebat dum infans tremebam. Adpropinquavit vultui meo, caveae malignitate manifesta oculos meos intuebantur. Maxilla aperta est et vox rauca, sicut stridor omnium Tartari incolarum, « redi » inquit ut terrore superata animo linquerer.

Postridie terrorem submoverunt ira et obstinatio. Codicem suscepi, in paginis pergamenae ritum praesidii inveni et carmina apotropaia, quibus et daemones et maleficia averterer. In macellis forisque utensilia et instrumenta artia necessaria emi. Ex atrio suppilectiem amolita sum, humi circulum permagnum creta inscripsi, quem, duabus columbis iugulatis, ornavi, pinguens sanguine calido characteres sigilla nominaque barbara, figuras in codice sequens. Acerbo thure atrium suffumigavi. Omnibus denique paratis, in circulum ingressa sum, carmen claudendi cantans... dein exspectavi.

Quam lentule horae transibant. Magis taedium timebam meo in castello magico qum spiritus ultores. Mediam ad noctem (horologium in cucina mihi fidenter horas nuntiabat) dormire conata sum, tamen somnum attingere nequebam. Iaciebam incommode, candelas spectans et umbras quae in muris torquebantur.

Nona noctis hora candelae trepidabant sicut vento sufflatae. Faetorem super thus olfeci. Spectavi fumam manum falcatis cum unguis ingentem formare, quae circulum sine freto transiit. Defixionem frustra pronuntiavi. Manus mihi collum cepit, caput humum adflixit.

Ad primam auroram experrectus sum. Cruor in facie concreverat, nasumque occluderat. Eum palpavi ; laete non fractus est. Inconstanter adsurrexi, ad cubitum titubabam -- sed muro conspecto ferme collapsa sum. Verbum quidem inibi meo sanguine scriptum est : « REDI ». Inscia fueram maximam diei partem.

Vesper appropinquabat, et cena cum Georgiana. Dubitabam utrum adesset annon, nihilominus vultum lavavi, stolam mundam indui, et in urbis centrum properavi. Vesper tam ventosus pluviosusque ut codicem apud me reliqui ne tempestate periret. In popinam adveni et -- o miraculum ! -- Georgianam nostra in tabula solita vidi.

— Salve, inquit ridens. Advenisti. Hem infirma videris. Num dormiebas ?

— Vere duas noctes multum, nec bene, dormivi.

— Ain tu ?

— Noli dissimulare. Omnia intellegitis. Adveni ut confitear et veniam precarem.

— Fortasse tibi ignoscam ; iamiam nihil pro certo habeo. Attamen meam ultionem non debes timere.

— Gratias ago.

— Hahae ! Haud rem tenes. Egomet tibi nihil faciam. At carmine cantato, magia ex Inferis evocata est. Aut tu hac nocte raptum redibis, aut nuntius tertius inviset. Neque erit quartus. Nonne intellexisti ?

— Statim tibi redibo. Est apud me. Hinc sequere me ut--

— Non possum. Tesseram novae fabulae habeo, quam longe exspectabam. Domum ad sextam horam noctis reveniam. Istuc eo tempore veni. Cum mihi librum restitues, spiritus ultimus ad inferas reveniet -- et poenam tibi temporalem disceptabimus. Nunc autem abeo.

Diversae in vias discessimus. Statui codicem ad domum Georgianae confestim adferre. Etiam clavem habebam ! Levo gressu levioreque corde domum properavi. Sed in lectule, in loco istius codicis, epistolam inveni. Statim manum Caeciliae meae agnovi.

« O amica, quantam contumeliam in me iecisti, quantam iniuriam adflixisti. Illam elegisti, mihi anteposuisti -- an rectius dicam potentiam illius. Non iam tolerabo. Codicem istum, tuum scelus horribile, hanc praedam pro qua amicitiam carissimam seposuisti, a te nunc furor ut in Tamesi iacerem. Spero te ab istius vi nefanda abalienatam uno die amicae longaevae intimissimaeque reventuram. »

finis



click here for English )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit