2 August 2023

Die Solis in museo Tate Modern cum amica Emily convenimus ut exhibitionem inviseremus. Exhibition opera duorum artificum saeculi XX prioris ostendit, suevicae Hilmae af Klint et Piet Mondrian batavi.

Vere mihi operum neutrius placet, sed non interest ; colloquium Mellis Emiliaeque maxime oblectavi. Nuper multae exhibitiones opera viri praeclari cum operibus feminae ignotae adsociant. Qualicumque sub praetextu(1) exprimitur, ratio est simplex. Musea putant neminem opera feminae ignotae sola invisendum, itaque cum viri praeclari debent ostendi. Puto enim hanc rationem falsam -- immo vero, amica exhibitionis nos admonuerat propter opera af Klint ; Mondrian solum non inviserimus -- sed sexismus rationcinatione caret.

Cum haec ita sint, sodales mihi eruditae exhibitionem profundius scrutatae sunt. Picturae utriusque contrariis in muris pendebant. Videbatur certatio iniqua, et themata cuiusque exedrae immodice similitudines captabant, ut operaque sententiasque valde dissimilia esse demonstrarent.



-----
(1) E catalogo : « Although they did not know each other – or of the other’s work – this exhibition explores how they both developed the possibilities of abstract art, moving away from the conventions of representation they were taught. »

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Page Summary

Style Credit