o doctam ignorantiam
15 February 2025 12:17 pmPostero die Saturni in Vrbis centrum iimus peliculae spectandae. Mature quippe advenimus, horam in thermopolio studia nostra egimus. Nunc studia tres otium mihi captant. Poëma Parzival Wolframi von Eschenbach etiam perlego. Infeliciter pondus codicis ingentis pergravi ut non ubique ferre possim. Me delectat aventiure equitum regiae Arturi regis, attamen Eschenbach non puto tantum poëtam quam Hartmannum von Aue, cuius opus Erec celerius evolveram. Delectat tamen ; sed spina nec animus nonnumquam libros eligit quos in sacco cottidie fero. Libellus de lingua sumerica tenuis et brevis, quod ad usum tironum scriptus est, sed hoc die volui incisa precandi vetendique animadvertere, ut medium librum excepissem. In thermopolio igitur Mel libellum sericum legit, ut semper. Nonnullas sententias akkadicas, ut saepe, latine reddidi.
Deinde ad theatrum. Pelicula erat novum opus rectoris Tsui Hark, titulo anglico Legends of the Condor Heroes : The Gallants, quae capita XXXIV-XL fabellae Ludovici Cha praeclarae ad cinema aptat. Titulum sericum plane ignoro, et nisi Mel adest ut scripturam probet, exscribere non audeo. Maxima actionis pars in aula Ghengis Khan geritur. Ita persaepe histriones mongolice loquuntur. Duas linguas audire etsi insciens gavisus sum. Melli autem non erat tam utilis. Subtitulos enimvero sericos legebat.
Et peliculae argumentum secutus sum, utpote historiam et fabellam ignoscens, auxilio anglicis subtitulis. Non est implicatius, et permulta insunt proelia. Postea autem Mel me aliae peliculae commonuit, quae quoque partes eiusdem fabellae tractat, Eagle shooting heroes titulo (sc. anglico), quam non solum spectavi sed etiam semper amabam. At haec est comoedia, παρῳδία cum actoribus qui eodem tempore adaptionem solitam faciebant. In comoedia alias enim partes acti sunt, sed -- XXXII post annos -- Antonius Leung partem Veneni Orientis (Ouyang Feng) nunc nova in pelicula (neque ridicule !) agit. Itaque Eagle shooting heroes iterum pectavimus, ut denuo et profundius me minus ignorantem oblectaret.