e pugillaribus III
7 October 2025 04:28 pmprid. Kal. Iul.
Refugium hodie petens ad bibliothecam mellis ibo. Opera III vetera rogavi : Alberti Magni tractatum de anima, Hypneratomachian Poliphili, et codicum trium grimorii francogallici, Le Grand Albert, Le Petit Albert, et Le Dragon Rouge (quem in catalogo casu inveni albertum Magnum quaerendo). Attamen mane Mel nuntium infaustum scripsit : codex grimorii perditus est. Quidnam maleficiam patior ? Idem apud Bibliothecam Britannicam mihi accidit cum opus Henrici Agrippae rogavi.
...
Hodie Mel in thesauro librum amissum quaesivit -- frustra. Veretur ne propter raritatem fur eum eripuit. Idem vereor, at spero librum in theca aliena olim inventurum.
...
Kal. Iul.
Heri opusculum Alberti Magni breviter inspexi. Perpulchrae enim paginae etsi in tegmine recenti (ferme eduardiano). Est autem liber antiquissimus quem umquam tetigi (anno 1498 impressum).
Hypneratomachia est unus ex optimis bibliothecae thesauris, incunabulum 1499 impressum. Tegumen corii fusci est recens sed pulchrum. Paginae chartaceae antiquitate odorantur et filo plumbeo utor ut eas apertas teneam. Hic illic legeram commentarios qui dicerent linguam operis perdifficilem legendi ; sic librum latinum quoque rogaveram, si intellegere non poteram. Attamen propter antiquitatem, magna cum latinitate, librum facilius quam linguam italicam hodiernam lego.
Puto, inquit Mel, praeter te nemo decennia hunc librum hic legit. Fortasse tu lector mea in bibliotheca primus.
Sunt autem in margine paginarum nonnullarum maculae quae vestigia extremi digiti atramento immundi videntur. Haec pro certo veteres, quippe atramentum in bibliotheca est nefas.