28 January 2026

Vrbis sensum amittebam, etiamque frustra capto. μονόμετρος ὁ βίος, quamvis multas per linguas eum exprimam. Novitatem etsi desidero omnino respuebam. Malo diem de die in eodem thermopolio delitescere, pro aetate aënea mundi recentis oblivisci. Libros lego quos nemo e meis cognoscunt neque cognoscere vellent, latebrose in libellis inconsultos locos exscribo quos edere non audeam, scripta antiqua aegre animadverto et lacunosa et obscura, intellectum inter rimas petens. Olim noctu in tabernis amicos de eis sermocinabar, nunc autem auditoribus tanta cum indulgentia careo. Nolo igitur usquam abnoctare. Melius tacere quam importune acroases dare, ita facilius in atrium abscedere. At gustatus Vrbis dilabitur. Alienae fiunt viae, quo quondam commisarer. Memoriam noctium longinquarum umbrae devorent, tempus vestigia dierum conterit. Si in centro vagor, iter nec novum nec adsuetum. Tabulae est similis, in quo signa, quae omnia enodere possint, desunt. Peregrinus iterum factus sum, peregrinior quam cum olim fuissem advena. Vrbs denuo comperienda, saltem oportet in thermopolio alia in vicinia sedere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28293031 

Page Summary

Style Credit