Die Veneris discipulam docebam. Cunctam paene aestatem eam non invisebam ut timerem ne omnium oblita esset. Feliciter latinae meminerat ut progressi simus. Sed et longe de familiis garriebamus, ut solemus... Me oportet classem severius ducere. Postea domum.
camelstrong, soror
robot_mellis nos invisebat. Hunc vesperem in atrio cum
bootpunk et
indigo_violet egimus. Blur et Suede et Elastica totam noctem stereophono (re vera ordinatro nostro) canebantur, secundum morem. Atque tandem memineramus nos lagoenam bordensis vilis, donum Lutetiae emptum,
indigo_violetae dare. Multa nocte
silkyraven chartis nobis vaticinat'st. Sortem hic patefacere nego, ne fortuna fascinum fiat.
Die Saturni ad Wellcome Collection ivimus ut exhibitionem Skeletons: London's buried bones nomine cum
evilbarbastelle & Ari,
webcowgirl &
shadowdaddy spectaremus. Pauca ossa erant e saeclo Romano, multa ex aetate post-medievali (quae veresimiliter in anno mmccciii a.u.c. coepit, quam conclusionem ex indicibus in arcis ossium vitreis traximus). Exhibitio erat pulchra, sed catalogum eius non satis picturas habet ; gavisi autem sumus omnes. Reliquum diei potatione sumpsimus ; recte a museo in taberna The Doric Arch, post cenam cum
maddiekat in Big Red.
Die Solis fuit F1, et post hac iter frustra ad Literary café quod in the Coronet finiit.
sahra_patroness apud nos ad Club Noir paravit. Multi aderant amici, quorum omnium nominatim mentionem facere nego, nisi dicam
indigo_violetae comam recens tonsili et sursum versus coelum adsurgentem omnes delectavisse. Multa nocte domum revenimus, et largiter sivimus soror mellis in cubile nostro dormiret. Quoniam, ut ei dicimus, alibi in domicilio pernoctare in animo habebamus.
Die Saturni ad Wellcome Collection ivimus ut exhibitionem Skeletons: London's buried bones nomine cum
Die Solis fuit F1, et post hac iter frustra ad Literary café quod in the Coronet finiit.
no subject
Date: 26 August 2008 02:48 pm (UTC)From:I realised I had totally forgotten about the Grand Prix till I read about it here! Doh! Horray for Massa winning.
Did you say that
我不说拉丁语!