Die Veneris longe Latine legi. Ad Bibliotheca Foyle apud King's College, ubi laborat Mel, ivi. Me in conclave lectionis induxit ; infeliciter recenti modo ornatum est : utile nec pulchrum. Sed et libri exquisitissimi inibi leguntur. Codicem locorum quae supersunt ex libro De prodigiis Julii Obsequentis anno MDCCXX Lugduni impressam horas perlegi. Mox conclavis, immo cuncti mundi hodierni oblitus sum cum de monstris ominibus portentis animadverterem.

In mora laboris Mel me per apothecas in profundis aedificii deduxit ut classicos graecos romanosque ostenderet. Conclave lectionis vetus quoque mihi exhibuit : pulchrum et perornatus, thecis ligneis circumdatum, vitro fornicatum, cum circulis mensarum lampadumque elegantibus, tenebrosum opiparum austerum. Inibi unus discipulus sub luce sedebat, coram eo acervatim libri huius saeculi.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit