Dolor recens calamum exsiccat. quid bonum maestitia nisi stimulus sententiarum ? Non omnia autem queror : tandem cottidie bellam in viciniam labor me vocat. laboris ipsius me taedet, sed in loco prandii per vias errare possum ut aedificia mira ac splendidia intuerer.

Ecce :


mane Thamesem e ponte despecto



sol oriens luce viam caecat ; an procul ecclesiam peccatoribus ostendit ?


All Hallows by the Tower, ecclesia veterrima in urbis centro


turris quaedam


divus Traianus apud murum Romanum


novum vitreum


horti publici cum templo


dis manibus nautarum


inscribuntur aere nomina mortuorum


aedes neptuni ?


nympha marina


Metus novum inexspectatumque in pectore nascitur. Denique ista cum urbe pace conciliavi, immo commoda vitae inibi inveni ut remanere vellem. Metuo tamen ne abire debeam, ne abire cogar. Sicut equidem peregrinus qui scit se mox discessurum, urbi etiam adhaereo.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit