Nisi nomina, quae dum exscribebam addabam, hic locus fidenter somnium narrat. Videtur magis pelicula Hammer Horrorensis esse quam somnium. Finge igitur personas (quae obiter dictu non sunt homines veri) vestimenta edwardiana gerere (sc. cum comis e saeculo 1960s).




—Picturam, inquit Antonius, insolitissimam emi. Debetis venire ut spectetis.

Antonius erat amicus nobis vetus. Magister in collegio praeclaro Oxonii, academicus honestus honoratusque, vir vegetus erat ; iuvenis etiam videtur. De pictura nihil nisi eam insolitam esse loqui volebat. Enucleare plane recusabat. Silentio eius fit stimulus, ut nos – Corinna, Daniel et ego — conspectus cupidi rus ad villam Antonii iter statim feceremus.

—Antequam, inquit hospes comiter, vobis picuram ostendam, velim historiolam narrare.

« Nuper in Italia, ut scitis, conventiculo historicorum adfui. Post conventiculum per septentriones sub montes vagari constitui. Noctu, more maiorum, ut intellegitis, bibentes in taberna deversorii nos scholastici garriebamus. Il professore Giancarlo — omnes eum sic nuncupabamus — senex canus et barbatus qui magis magus videtur quam historicus, separatim mecum de lectione meo, quae usum reliquiarum in ecclesia mediaevali tractabat, colloqui volebat.

« Multa nocte etiam loquebamur, pocula vischii alium ex alio bibentes. Atque oculis scintillantibus subito sermonem in sussurum mutavit. —Nonne mysteriis, inquit, ecclesiae sanctae studes ? —Videlicet, aio. —Novistine, inquit, monasterium S. Benedicti, Vignagae, in imis montibus, prope Chiampo ? —Ignoro. —Est inibi..., inquit dubitans, est inibi mirum optimum... teribilissimum. —Reliquiaene ? inquam. Quo iterum dubitavit. —Reliquiae, tandem inquit, immo dicam picturam esse... de Matre Sancta Christi. Hoc dicto inscienter signum crucis fecit. —Fortasse, pergit, fortasse iter tuum prope San Benedetto te ducat ; picturam visere te hortor si... si fidem satis habes.

« Quo dicto silentium nos cepit. Tandem e sella exsurgens, ignosce mihi, inquit, si blaterarem ; senex sum, et multa hausi.

« Singuli igitur ad cubitum ivimus. E hac nocte il professore me evitabat.

« Post conventiculum ad septentriones profectus sum. Primum Vicenzam iter dirigi, sed — cur nescio — non potebam quin ad montes irem. Quam cupidum me putabam mysteriorum. Sic Vignagam in montibus properavi.

« In oppido, cella in deversorio nacta, ad ecclesiam statim ivi ut de monasterio quaererem. Sacerdos mihi dixit monesterium centum paene annos ruinam cecidisse, sed libellum de historia eius ibi venditari. Libro empto ad caffeum discessi ut legerem. Narrabat historiam abbatiae S. Benedicti, de ea condita usque ad ruinam. Mentionem dubium fecit blasphemiae, et simpliciter dicit episcopum abbati inratum monasterium claudisse. Secundum fabellam vulgarem, abbas discedere negavit ut episcopus auxilium militum peteret. Brevem post obsidionem, quidam miles per accidens sclopeto oculum abbatis vulneravit. Moriturum ex aedibus extulerunt. Miles infelix culpa superatus — quoniam is catholicus bonus sacerdotem necaverat — mente abalienata sibi mortem conscivit. Sic finit libellus : sed de picturam funditus tacuerat.

« Itaque proximo die ad ecclesiam reveni ut sacerdotem apertius indicium rogarem. Primum mihi suspicatus est, picturamque ullam esse negans. Perseverabam tamen ; dixi me historicum, amicumque del professore. Denique ei persuasi ut confessus sit picturam centum annos in huius ecclesiae crypto celari. Deinde siluit, me oculis intentis intuebatur, prudenter me iudicavit. Licetne, inquam verbis in ecclesiae vastitate personantibus, videam ?

« Tacite me iussit sequi. In cryptum descendimus. Magnam roboris ianuam claviculo aperuit ut in pulverulentam cellulam intoriremus. Acervum arcarum lignearum erat in cellula, quo in summo sub integumento lintei aspero iacebat pictura, quam causa anguli formae e linteo exserti statim agnovi.

« Dum appropinquabam ut linteum seponerem, clamatus praeceps me subito sistit. —Noli inspicere, inquit timide, nefas est — nefas !

« Nesciebam quid pergerem. Silentes anxie stabamus. Tandem sacerdos locutus est, lente ac consideranter.

« —Ista pictura, inquit, obscaena est. Si quis spectat, peccat enim. Nefanda est, terribilis, periculosa !

« Dixi me, quod in terra sancta inesse, haud vereri. Iterum pictura petii, tum nulla cum intercessione. Linteum nulla sine dubitatione detraxi ut viderem. Dico me paene horruisse, sed cum integumento humum dilapsa esset modo risi : pictura ista terrifica videtur macula atra. Vix lineas nigras conspicere potui, et lituram suffuscam in centro. Incredulus sacerdotem respexi. —Non potes, inquit, videre nisi recte in muro penderet ; si vere cupias, videas. Istam aufer : animae tuae orabo.

« Hoc dicto abiit. Quatenus mutus immotusque in crypto manserim nescio. Sed tandem cognovi me picturam relinquere non posse. Eam abstulit et ad hospitium celeravi. Ea muro affixa demirabar. Porro explicare... nescio. Satis quidem dixi. Ostendam. »

Antonius ab atrio per bibliothecam perparvum in procoetona nos conduxit. Thecas semivacuas tres muros complebat. In muro prope ianuam — quem murum tenuem affirmo procoetona a bibliotheca separat — pictura pendebat, etiam velamento atro tecta. Radia solis autumnalis magnas per finestras bibliothecam inluminabant, sed vix tenebras in cellula attingebant. Antonius lucernam accendit. Velamentum tacite removit ut videremus. Nescio quid exspectaverim, quid ullus e nobis exspectassimus. Muti stabamus intuentes, mirantes, hanc ineffabilem picturam contemplantes.

Depingit, simpliciter, feminam in lectulo dormire. Lectulus est ingens, solidus, roboris. Vela nigra de trabibus pendebant, umbris dormitricem circumdabant. Sed ea ipsa oculos attrahit, animum convertit. Tota erat nuda, eximia cum forma, gracilis, parva, vixdum pubes. Coma nigra et compsita vix ad humeros attingebat. Fusca erat cutis, ut incola Numidiae. Supina iacebat immota, manibus in ventre compressis.

—Haecine, inquam torpida lingua, dicitur mater Christi ?

—Videtur photographa esse, inquit Corinna

—Quam profunditatem habet, inquit Daniel, credam paene me in finestram visere.

—Ecce ! inquit Antonius, dum lucem muto, inspicite.

Hoc dicto Antonius primum lucernam in obliquum, deinde sursum deorsum movebat. Obmutuimus tunc : quoniam in pictura umbrae movebantur !

—Non est imago, inquit Corinna per sussurum, sed ianua.

Feminam intuebar dum lux in cavis et curvaminibus eius corporis ludebat. Quam placida erat vultus. Et quam immotum corpus. Magna cum cura pectus animadeverti — nec eam spirare vidi, nec hilum moveri. Dormitne ? Vivitne ? An mortua sit ? Ruminationes mihi abrupit Antonius cum lumen sub picturam tulisset. Tacite lucernam trans aperturam infixit, dein lentule abstraxit. —Non iam, inquit, conatus sum me manum inserere, sed nisi timor nihil obstat.

—Num potest esse, inquit Daniel, vere Sancta Virgo ?

—Pro certo, inquam, sit, ut dixit sacerdos, basphemia...

—Scire debemus, inquit Corinna, cognoscere debemus. Introire plane oportet.

—Aio, inquit Antonius. Nunc, o amici... quis audeat ?
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit