Die Martis vespere in libraria Treadwells acroasi de alchemia aderamus. Atque longe
afueramus ; quoniam eventa serius cognoscebam ut haec mihi notabilia nisi acta ignorarem. Ianua transita quam amicter accipiebamur.

In theca Mel librum pictographicum evangelii secundum Marcum invenit -- Serice redditum. Porro signis veteribus (i.e. nec simplicibus) scriptum'st, quam scriptionem ut legere disceret iamiam libros emerat. Statim igitur istum emit. Sacra biblia in libraria paganorum emere scilicet hilaritatem magnam elicit. Mel Christinae promissit ut non ad fidem converteretur, nec acroasem de nigromantia pro verbis christi neglegaret. Immo vero vidi illam interdum paginas furtim aspicere.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit