Usque ab Caesaris Commentarios de Bello Gallico legende, crepundiis milites parvos volebam. Tandem eos inveni et, quamquam pecuniam reservare debeo, tres fasciculos emi. Nunc parvos LXX pedites Romanos plasticos habeo et unum ducem in equo. Parvicula habent pila et scuta. Ex eis duos sunt signiferi, duos centuriones, tres sagitarii, et unus bucinator. Ut hostes pugnent, quoque pedites XXXX Gallicos emi gladiis et hastis armatos.

Nunc in pegmis coram libris latinis proelium saevum pugnatur. Vereor ne Romani vincantur, quod multi sunt bellatores Gallici qui eis insiditi sunt. Sed dux Romanus, Q. Fabius Plasticus, magnae vir fortitudinis, multa copias maiores superavit.

Fortasse copias meas aliquando pingam. Mox autem gluten emere me opportet; scuta omnia e manibus cadunt.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit