Horas paucas vacavi, ut ad Museum V&A irem otium antiquorum circumdatum petitum. Aestuat enim dies, et Londinienses etaim aut laborare debebant aut in tabernis certamen pedifollis spectabant.








Ita vacuum paene erat museum. Constitueram the Cast Galleries invisere ut statim ad ea verterem. Dum autem scalas orientales appropinquabam conclave inscitum conspicio. Primum credidi ianuam aut exteram aut cellariam apertam esse, per qua scalam antiquam cocleatim ad tectum ortam vidi. Parvo tamen accessu cognovi scalam partem novae congeriei Renascentiae & Medii Aevi esse. In limina igitur pedem intuli ad vetera nova explorandum. Quam haec insolita me delectant !



Magno in silentio per conclavia errabam. Tam inania erant quam plena ; hic custodem somniculosum vidi, illic discipulam peregrinam, attamen ubique sanctos lignei lapidisque, Christos patientes, thesauros argentos aureos gemmeos. Audiebam procul murmur, umbras motas videbam. Propter novitatem conclavium viam certam ignoscebam. In labyrintho deerrare me sentiebam ; conspectuum novorum gaudium superabat metum minotauri.



Tenebris profugitis ad sextum tabulatum denique ascendi, quo quoque nova et inusitata mihi obsidiabantur. Multa erant exemplaria aedificiorum parva in exhibitione de architecturae. Et caryas sola compaginem plasticam despectabat.




Date: 24 June 2010 08:33 pm (UTC)From: [identity profile] gylfinir.livejournal.com
I've never been to the V&A and I really, really should go.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit