de scriptione tua Latina

Date: 24 August 2003 12:26 pm (UTC)From: (Anonymous)
Eduardus Beluoso salutem:

Hodie scripsisti:
"...Verba mea volo a pagina stillare quasi liquor sanguis mel venenumque. Saepior scriptis mihi relegendis nihil invenieram nisi verba rudia et frigida, asperitate plena siccitateque..." cui expostulare velim. Immo vero, mea sententia, luculente scripta sunt omnia, paucis peccatillis exceptis.
Visum est mihi te monere quod de diurno tuo proprio retiali gregem mundanum Latine scribentium cuius sunt sodales circiter tercenti. Hoc epistolio sequenti rem aperui:
"Eduardus sodalibus praesertim cybernautis salutem dicit:

Quantum scio, primum diurnum personale (blog, sive web log) latine
scriptum nuper ad superficiem oceani telematici ortum est:

http://www.livejournal.com/users/beluosus/

Ne sollicitemini de compositione eius crinium, nam moneo id photographema
esse fallax. Diurni auctor aliquid habet pone caput neque ei sunt capilli
more Mohaucensi concinnati.

curate ut valeatis"

Interim autem, scriptis tuis intentius perlectis, animadverti me falsum esse de caesarie tua. Manifesto neque est photographema fallax neque capillamentum sed capilli veri tui. Primum tantum raptim legi res in tabulas tuas relatas. Ignosce, quaeso. Sed haec hactenus. Nihil omnino refert. Olim oliorum tuam aetatem agens ipse nemini plus triginta duobus annis nato confidebam.

Ohe, paene mihi excidit tibi referre inscriptionem gregis illius Latine loquentium:

http://digilander.libero.it/Marziale/Grex/



This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit