Romae Imp. Caesare Vespasiano T. Caesare Vespasiano Coss. (832 a.u.c.) Flavia cum Gemina, puella dulcissima et formosissima, ambulabam. Dies erat clarus, aer purus, et sol leniter terram fovebat. Constituimus igitur ad forum errare. Cum profecti essemus manum meam cepit ut familiarius colloqueremur. Fumum atrum super forum conspeximus quod putavimus ex immolatione cuiusdam sacrificii levari ; vix igitur curabamus. Forum autem appropinquantes silentiam viarum inanitatemque mirabamur.
Dum vico in Iugario inter templum Saturni et Basilicam Iuliam progrediebamur, stragem conspicimus. Cadavera ubique humi in lacubus cruoris iacebant, magnus gallorum exercitus admodum trucidatus. Alii occisi passim sparsi sunt, vulnera ferentes horrida, et nonnulli membris carentes. Alii in porticis deiecti sunt, alii e tectis pendebant. Hic illic corpora arcervatim accensi sunt. De victoribus nullum vestigium. Ubi milites romani ? ubi cives?