Occupatissimus iterum eram, ut eheu ephemeris algeret. Nunc paucis momentis vacuis properanter omnis exscribere conor. Die Mercurii Liana et Jeff apud nos cenaverunt. Felis, ut solet, sese ab omnibus de industria sua animadverti machinabatur. Senescens homines libentius accipit.

Die Iovis in libraria Treadwells acroasi de Plotino adfui. Commentarios multos in pugillaribus persignavi, plerumque graece.

Die Veneris ad Theatrum Civitatis Regale apud Southbank iimus ut arcoasem spectare. Physicista Brian Cox et Richard Holmes, qui vitas Shelley scripsit, de philosophia naturali et historia in fabella Frankenstein sermonem habuerunt. Postea cum librariis duabus, Mellis condiscipulis, in taberna quaddam apud Whitehall convenimus. In Foro Trafalgarensi Noctem Librorum Toti Terrae (World Book Night) celebraverant.

Die Saturni simpliciter in taberna Shaftesbury cum patre Mellis horas tranquillas gessimus. Cecinit tabernarius, quod musicam colere caupones volunt. Tabella in muro Pie Trio reventurum esse promissit, quod eventum ardenter exoptabamus.

Die Solis ad navem in Temple Pier iimus musicos auscultatum. Sieben iterum cecinit, quem abhinc annos cum Anita eadem in nave spectaveramus. Antequam is cecinit, cellista avante-garde Laura Moody canebat. Insolitissime illa cantabat et ululabat et stridebat ; attamen dulciter canens valde deleniebat.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
2627 28 293031 

Style Credit