Apud Bibliothecam Britannicam exhibitio Out of this World: Science Fiction but not as you know it agitur. Historiam fictionis scientificae tractat, quam variis thematibus (mundis alienis, humanitate, itineribus per tempus ac spatium, automatis, &c &c) inlustrat. Cum libro Historiae Verae Luciani nostri Samosatensis incipit, et mentiones nonullae automatorum Vulcani apud Homerum passim adsunt. Codices permulti, picturae, tabulae, et nonnullae pupae plasticae ostenduntur. Mel nobis XXV titulos in tabella electronica denotavit, e quibus libris maxima pars ante XX saeculum scripta est.

Proxima die in museo V&A exhibitionem Cult of Beauty, quae circulum pre-raphaelense et motum aestheticorm dissertat, invisimus. Bona est, etsi non omnes pictores sculptoresque amamus (neutri enim Rosetti placet). Atque haud difficile est in Anglia -- Londinii multo minus -- talia opera in museis invenire, quae indulgentius vero habemus. Verumtamen imaginibus perpulchris fruebar, et codicibus Gulielmi Morris attente studui ut ars eius me doceret.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit