Semper melius scribo multa nocte. Atque si ebriosus sim, liberius fluunt verba nisi camera contorquetur (itaque liberius effluit cena). Dum coram magna caffeae pocula sedeo, vel in caffeo vel domi, plerumque lectionem animadvertit. Male de hoc; diutius caffea quam temetis vigil remaneo, et propterea plus scribere possim.

Eheu, mihi nullum alcohol manet et caffea duce sola nunc laboro. Intellego cur omnes scriptores potitent. Vinum careo. Via vischii et crumenae et iecuri nocet. Em-- at enim nolo dicere me vile vinum malumque bibere. Non peto Chateau Chemin de fer Nocturne! Immo cognovi pretiosissima vina semper optima non esse. Et hoc Parisiis.

Oenologiae studium tenere debeo. Primum autem me oportet Mellem vinum aestimare discere. Francogallicam popinam amoenissimam in hac urbe cognosco. Eo fortasse eam ducam. Aut saltem eo ibo ut scribam.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit