Tandem, O ! sed et qam breviter Anita Londinium revenit. Una nocte sola nobiscum demorata'st. In taberna Ye Ole Cheshire Cheese convenimus, e qua ad Shaftesbury progressi sumus. Calore noctis fruebamur ut mensam in pavimento adipisceremur. Sermocinabamur, ut solemus, de arte, de urbibus, de amicis.

De arte, semper de arte garrimus. Nil novi, neque quod enarrare me oprtet.

Quondam Anita Londinii nunc Seattlei incolat ; nos contrarie. Ambas igitur urbes eodem modo novimus. Londinium valde desiderat, silvae tamen montesqe pellicunt ne abeat. Etsi vitiorum populi taedet, non iam vult discedere. Nos amicos desideramus, sed revenire nequimus.

De amicis, de uno praecipue, qui est ex illa urbe nobis amicus antiquissimus, et qui fuit Anitae amicullus. Heu, iterum nil novi, quod eum profunde novimus. Multis cum cerevisiis ea historiam calamitatum narravit, nutentes auscultavimus. Eventa recentiora praeteritis et scientia ipsius animae ratiocinabamur, sicut eheu aliis cum illius amatricibus olim loquebar. Nos rogavit, quomodo totiens post annos amor nostra iam floreat. utinam hoc exprimere possim, elementa amicis omnibus exponam, ut longaevos amores habeant. Re vera pro amico sollicitor. Bonam puellam amisit, quasi inscienter dimisit. Erota mitem speraveram eum denique fovisse.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit