Crassum pulveris ravi tegumen thesaurum musei subterraneum possidebat, quod vastitatis harenas e quibus haec statuae deorum antiquorum ereptae sunt, commonefacit. Aspera lux lampadum electricorum thecas mensasque fortes inluminabant. Dr. N-, curator archeologista antiquarius, mihi arcas onerarias apertas ostendit. Stramina saxo detersit. Pulvere motu turbato, tussit.

— Fragmina, inquit, omnia, ut credo, repperimus. Caput stelae tempus et ventus eraserunt, sed inscriptio tam longe sub harenis iecit ut protegeretur. Hocine inventum agnovisti ?

— Parum, aio, audivi : de controversia plerumque. Nonne museum inscriptionem edere recusat ?

— Conati quidem sumus negare istam inventam, vel quae fragmina inventa sunt legi posse. Periculum est, pernicies timenda. Veremur ne divulgemus.

— Memet autem huc clam evocasti. Quare ?

— Ad rem : ritus agitur, cuius vim metuemus... sed et desideramus. Terribilis est necessitas, aeque terribiles metuemus consequentias. Tanta magia non leviter utamur.

— Qualis magia ? ἆρα νεκυομαντεία ;

— Peior... deos letiferos invocat, incitatque...ut terram « purgent ».

— Quidnam velis me facere ?

— Stelam recondere... ritum celebrare.

Post museum in via Montague Place exspectabat taxi. Operae mei amici iussu arcas tres in autoraedam ectulerunt dum in sedile posterius ascendimus. Per vias imbribus madidas a domum luxuosam in vicinia Chelsae vecti sumus. Sub coelo tonitrante arcas caute intus tulimus. Dr. N- aurigae pretium dedit, deinde pessulo forti ianuam clausit. Suppilectili sub parietes seposito, lapides ex arcis humum bibliothecae posuimus.

— Omnibus, inquit, mihi libris fruamur, si necessest.

— Allons-y !

Sub vesperem stelam refecimus, inscriptionem hieroglyphicam exscripsimus, lacunas characterum erasorum restituimus. Carmen deos arcanos, incolas nubilorum celatas magnos magiae, invocat qui ad terram descendant ad maculas expurgandas. An populum quoque maculam esse annon pro certo non dicit. Nihilominus una voce cantabamus.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit