Cantabrigium heri ferrovia vecti sumus ut exhibitionem in museo Fitzwilliam sericis de sepulcralibus The Search for Immortality : Tomb Treasures of Han China nomine inviseremus. Valde inibi omnia gavisi sumus sed feliciter Mel antiquitati serica studet, quoniam tabulae non bene -- fallaciter aliquando -- res explicabant. Re vera alium visitorem audivi, qui Fortunate, amicae suae inquit, historiam sericam agnosco, aliter haec non intellegerem. Postea auscultavimus custodem visitoribus de funereis et inferis loqui, immo fabulari.

Priva igitur ductrice fruebar. Lacunas replebat, narrationes explebat, memoriam meam incitabat. Mel quoque characteres scripturae sigillorum permultas perlegebat mihique praelegebat. Nescivi quidem illam hanc scripturam legere posse. Quam callida est, quam callidior semper fit !

Thesauros ipsos mirabamur : imagines fictiles aërea enses hastas specula &c &c. Maximi e omnibus, et quam rari, erant II loricae iaspidis sive sytheses funerei. Aderant quoque picturae de ollis et vasis aëreis in situ inventis, et tabula quae permagnum sepulchrum regis ex Nanyue (cuius nomen in oblivione cecidit) ostendit me maxime placebat.

Exhibitione perlustrata ad musei thermopolium progressi sumus ut alma cum caffea tabulam inspiceremus. Picturas europeas praetermittere constituimus ut antiqua scrutaremur. Primum in subsolio cameram rerum e Syria et Nubia exploravimus. Parvula imago feminae nubiae, nudae et corpore nitidae (üppig secundum librum de Nubiae historia quem nuper perlegi) venustissima nos statim tenuit.

Satis autem questus sum. Diem optimum egmius.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit