Die Lunae Antigonae tragoediam Sophocli cum Tina apud theatrum National spectavimus. In taberna The Lord Moon Of The Mall nomine prope forum Trafalgar convenimus. Comiter cenavimus sed tempus inscite fugit ; properare igitur trans urbem ad theatrum debuimus.

Actores vestimenta hodierna gerebant, et scaena officinam rei publicae depingit : mensae cum papyris, muris vitreis, machinis telephonicis &c &c. Tralationem enim recentiorem vere non amabam. Videlicet volebat interpres ostendere fabulam ad mundum nobis bellicosum attinere, itaque sermone istius belli in terrorismum nupero utebar. Nescit, ut videtur, fabulam semper humana expressisse exprimere expressuram esse. Atque sermones non semper sermone recenti fucati sunt. De deis olympiis, de graecia antiqua, de mythis saepe loquebantur, ut nuperrima verba gravius me offenderent.

His dictis, fabula gavisi sumus. Chorus in personas singulas fissus est, sed bene, aio, actus est. Christopher Eccleston optime partes Creontos agebat. Antigone ipsa quasi furens eum contemnebat. Tiresias difformis vaticinans erat terrificus. Exangelos mortes Antigones et Haemonos nuntians vere mihi lachrymas elicuit.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Style Credit