Die Martis Tina ad cenam peliculamque solitas invisit. Coxit iterum Mel eius dilectissimum, viride curry thailandicum. Non ea sola, sed etiam numerus hospitium ingens Mellem hanc cenam poscit. Post cibum iuniperum bibebamus dum pelliculam classicam Heathers spectabamus.
Die Iovis Socieatati Forteanae Londiniensi acroasem de versipellibus in europa dedit Deborah Hyde, blogista Jourdemayne et editrix actorum The Skeptic mensualium, quam II abhinc annos apud collegium Goldsmith's aucultavimus. Summatim historiam opinionum de versipellibus narravit, deinde singulas res saeclorum XVI et XVIIin Gallia praecipue examinavit. Thesin in fine posuit versipelles et veneficos, i.e. ventationem illorum, fuisse indicia eiusdem morbi socialis quo populi europae aetate Reformationis patiebatur. Nadia et amicus eius Mel quoque aderant. In intermissione (inter sermonem et rogationes spectatorum) longe cum eis loquebamur. Nadia, quae nunc gradum doctoris petit, mythis numinum monstrorumque europeis ac eorum momento in litteras recentes studet ; Deboram explicationem originum usus verbum versipellem in antiquitate rogavit. Ego scilicet Nadiae locos classicos praebui. Nam, saepe legi aegyptios antiquos narrationes de versipellibus habuisse, numquam tamen has narrationes inveni ; vero libri de monstris hoc dicunt, nec libri de Aegypto. Pro certo talem narrationem numquam conspexi. Manus manum lavat (neque lupus quidem in fabula) : iussi Nadiam, si forte mentionem legerit, mihi fabellam ostensuram.
Heri ad viciniam Camden iimus. In itinere prope TufnellPark institimus ut librum de sermonibus graecis apud librariam Hellenic Bookservice nomine peterem, quem infeliciter non habuit. Eheu ! attamen hodie repetam. Gary et Lorena nobiscum in taberna World's End convenerunt. Per forum deinde ambulavimus ut Lorena tunicas peteret, quibus emptis ad tabernam The Dev(onshire arms, sive Hobgoblin (novum quod nomen arcent omnes) iimus. Ab ea in urbis centrum fugimus. Libros pictas apud Forbidden Planet emimus, dein pocula apud The (Intrepid) Fox adepti sumus. Videlicet casu diem per Pub Crawl egimus.